라틴어 문장 검색

et hinc conicit fore aurea saecula, quod Augustus imperat, vel quod talis natus est puer, vel quod consul est Pollio, unde est "te consule inibit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 72)
nam per synaeresin dictum est, sicut supra "furtumque Promethei" pro 'Promethei+'. Tereus autem rex Thracum fuit, qui cum Atheniensibus tulisset auxilium ac Pan- dionis, Athenarum regis, filiam, Procnen nomine, duxisset uxorem et post aliquantum tempus ab ea rogaretur, ut sibi Philomelam sororem suam videndam accersiret, profectus Athenas dum adducit puellam, eam vitiavit in itinere et ei linguam, ne facinus indicaret, abscidit, inclusamque in stabulis reliquit, ementitus coniugi eam per- isse naufragio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 782)
fecit autem hunc versum ad imitationem Theocriti, qui frequenter dicit in pharmaceutria 'o turbo maritum meum domum adducito', sicut hic in sequentibus 'ducite ab urbe domum mea car- mina, ducite Daphnin'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 214)
panaque qui primus c. n. p. i. Pan Arcadiae deus est, ut "Pan deus Arcadiae venit", qui fistula canere primus inve- nit, quia calamos in usum cantilenae adducens inertes esse non passus est, id est otiosos, sine arte.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 241)
ducite pro 'adducite'. daphnin hunc Daphnin pulcherri- mum inter pastores et ephebum et ab omnibus amatum feminis, sicut supra dictum est, multi scriptores adserunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 681)
dicit autem circumfo- diendum esse et ad ipsa capita plantarum terram adducendam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3553)
nam Augustus postquam vicit Britan- niam, plurimos de captivis, quos adduxerat, donavit ad officia thea- tralia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 252)
nam ipsa Tereum miserat ad adducendam sororem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 154)
quam quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:5)
'Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 19:2)
Tum ego Cum Zenone inquam ut accepimus Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi ut quidem mihi videtur, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et [vel ut] iam ante Socratem Democritum Anaxagoram Empedoclem omnes paene veteres, qui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse dixerunt, angustos sensus imbecillos animos brevia curricula vitae et ut Democritus in profundo veritatem esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri, nihil veritati relinqui, deinceps omnia tenebris circumfusa esse dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 56:1)
sed existimare debes omnium oculos in te esse coniectos unum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:3)
commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel adducas cum velis vel remittas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 58:4)
nec vero se adduci posse ut hoc, quem ad modum putaretur, a Biante esse dictum crederet, qui sapiens habitus esset unus e septem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:6)
qui de matre savianda ex oraculo Apollinis tam acute arguteque coniecerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION