라틴어 문장 검색

Haud segnis strato surgit Palinurus et omnes Explorat ventos atque auribus aera captat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 10:1)
Iamque humiles, iamque elati sublime videntur Aera per tenerum ferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 7:3)
Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructare in et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:1)
Curetum sonitus crepitantiaque aera
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 12:3)
Prius itaque et Tuscos aene vomere uti, cum conderentur urbes, solitos in Tageticis eorum sacris invenio, et in Sabinis ex aere cultros quibus sacerdotes tonderentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 13:2)
Post haec Carminii verba longum fiat, si velim percensere quam multis in locis Graecorum vetustissimi aeris sonos tamquam rem validissimam adhibere soliti sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 14:1)
Nam quod alis dederat vitalis aeris auras Volvere in ore licere et caeli templa tueri, Hoc aliis erat exitio letumque parabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 12:7)
Ipsis est aer avibus non aequus, et illae Praecipites alta vitam sub nube relinquunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 14:2)
Nec mare nec caelum, nec denique terra nec aer, Nec similis nostris rebus res ulla videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 23:3)
strepit adsiduo cava tempora circum Tinnitu galea et saxis solida aera fatiscunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:3)
— Duro sub robore vivit Stuppa vomens tardum fumum,
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 18:6)
Non igitur, quia vulgo dici solet vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit conservata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 9:1)
Alia quoque, quibus tarda digestio est, velut ligna humida quae urgente igne fumum de se creant, sic et illa imminente igne naturae fumant, dum tardius concoquuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 28:1)
potus, ut natura levior, mox altum petit, et cerebrum, quod in vertice locatum est, ferit fumi calentis aspergine.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 14:3)
Nam et deus omnium fabricator aerem quo circumfundimur et cuius spiramus haustu non simplicem habere voluit qualitatem, ut aut frigidus sit semper aut caleat, sed nec continuae siccitati nec perpetuo eum addixit humori, quia una nos non poterat qualitate nutrire de permixtis quattuor fabricatos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION