라틴어 문장 검색

centum in patres allegit, Latinos subegit, ludos in circo edidit, equitum centurias ampliavit, urbem muro circumdedit, cloacas fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha38)
his consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 225:1)
utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse annonae, mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice iussit suscipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 283:3)
sed plebi creverant animi, et longe alia quam primo instituerant via grassabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 285:2)
perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 467:4)
si trahendum est, ego ut in dies spes virtusque vestra crescat, eadem qua institui disciplina efficiam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 688:3)
nullane res nova institui debet, et quod nondum est factum - multa enim nondum sunt facta in novo populo, - ea ne si utilia quidem sint fieri oportet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 42:3)
quis dubitat quin in aeternum urbe condita, in immensum crescente nova imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 45:1)
frumento namque ex Etruria privata pecunia per hospitum clientiumque ministeria coempto, quae, credo, ipsa res ad levandam publica cura annonam impedimento fuerat, largitiones frumenti facere instituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 141:1)
ita expugnandi pariter cogendique ad deditionem spe amissa, dictator in locis propter propinquitatem notis ab aversa parte urbis, maxime neglecta quia suapte natura tutissima erat, agere in arcem cuniculum instituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 238:1)
cum tantum laboris exhaustum sit et ad finem iam operis tandem perventum, relinquendane haec censetis, ut ad aestatem rursus novus de integro his instituendis exsudetur labor?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 52:2)
voluntarius ductus exercitus Veios non amissa modo restituit opera, sed nova etiam instituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 88:2)
is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso, modo brevioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a porta lusu sermonibusque variatis, longius solito ubi res dedit progressus inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 307:1)
at etiam, tamquam veterum religionum memores,et peregrinos deos transtulimus Romam et instituimus novos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 555:1)
sed ita vobiscum institui par est, ne qua vetustior amicitia ac societas violetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 328:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION