-
M. CICERO, in dialogo cui titulus est Laelius vel De Amicitia, docere volens amicitiam non spe expectationeque utilitatis neque pretii mercedisque causa colendam, sed quod ipsa per sese plena virtutis honestatisque sit expetendam diligendamque esse, etiamsi nihil opis nihilque emolumenti ex ea percipi queat, hac sententia atque his verbis usus est eaque dicere facit C. Laelium, sapientem virum, qui Publii Africani fuerat amicissimus:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 2:1)
-
Itaque cum morbo obpressus adventare mortem viderat, petivit oravitque a suis amicissimis inpense, ut Aeneida, quam nondum satis elimavisset, adolerent.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 8:1)
-
Nam ubi est cum amico conquestus, quod ad se aegrotum non viseret, haec ibidem addit festiviter:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VIII 3:1)
-
Sed qui infecunde atque ieiune laudat destitui a causa videtur et amicus quidem creditur eius quem laudare vult, sed nihil posse reperire quod laudet."
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, III 3:2)
-
ADULESCENS e terra Asia de equestri loco, laetae indolis moribusque et fortuna bene ornatus et ad rem musicam facili ingenio ac lubenti, cenam dabat amicis ac magistris sub urbe in rusculo celebrandae lucis annuae, quam principem sibi vitae habuerat.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 2:1)
-
Hoc δίστιχον amicus meus, οὐκ ἄμουσοσ adulescens, in plures versiculos licentius liberiusque vertit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XI 4:1)
-
In cognatos et sanguinis propinquitate coniunctos etiam ad factionem usque propensa fuit, quae res apud proceres ex parte regis, qui regium sanguinem mixtura illa quasi pollui existimabant, magnam ei invidiam conflaverat.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:5)
-
Nam licet praeteritis temporibus fuissent illae regiones amicorum suorum altrices, tamen iisdem locis exercitus domini Lovelli dispersus fuit, atque ibidem rex ipse praesentia sua populi animos paulo ante leniverat.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 13:7)
-
Quodque nulla alia sibi pateret via, tanquam principi Christiano et utriusque amico communi, qua fidem suam erga Deum et homines exsolveret, quam ut se pacis et concordiae inter eos intercessorem offeret.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:7)
-
ut scilicet rex Gallus a bello Britannico desisteret, aut si necessario bellum habendum esset, in bonam partem acciperet si populi sui precibus motus (qui caussae Britannorum tanquam veterum amicorum et foederatorum suorum impense favebant) suppetias eis mitteret, protestando nihilominus se, quo leges amicitiae et foederum cum Gallia religiose servaret, copiis suis imperare in animo habere ut Britannis quidem succurrerent, ad Gallos autem bellum minime extenderent, nisi quatenus ad possessionem Britanniae tuendam.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:6)
-
3. Eodem autem tempore quo rex servum tam bonum quam fuit comes Northumbriae amiserat, etiam amicum et affinem fidelem, Iacobum Tertium Scotiae regem, similiter amisit, qui miserabili farto functus est.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:1)
-
Paulo post commissus est cuidam ex cognatis suis Ioanni Stenbecko dicto, qui Antwerpiae habitabat, unde saepius Antwerpiam et Turnacum inter, et circa alia Flandriae oppida, cursitabat, ut plurimum cum Anglis versatus, quo pacto etiam linguam Anglicam ad unguem callebat.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:9)
-
Et revera nihil aliud fuit ista legatio quam blanditiae ad regem comitate deliniendum ut amice erga Gallum affectus esset.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 3:2)
-
Itaque a rege dimissus de Flandria amplius non cogitavit, utpote loco minus tuto post tractatum cum archiduce superiore anno conclusum, sed uxore, et amicis, et servis qui eum deserere nolebant comitatus in Hiberniam traiecit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:38)
-
Quemadmodum enim narrationem continebat laboriosam particularium de Perkini patre et matre, et avo et avia, et avunculis et cognatis per nomina et cognomina sua, et in quibus locus sursum deorsum erraverat, ita parum aut nihil proferebat de consiliis eius, aut de iis cum quibus consilia communicasset.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:13)