라틴어 문장 검색

et accusaverunt populum apud regem dicentes: " Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicos tuos et nos dispersit de terra nostra;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장6)
Et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens: " Non inferemus vobis malum neque amicis vestris ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장15)
" Iudas Maccabaeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribere nos socios et amicos vestros ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장20)
et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos et illudebat.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장26)
Et Ionathas misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabathaeos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장35)
Et ait: " Numquid inveniemus aliquem virum talem? Et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장16)
Audivimus de te quod vir potens es viribus et aptus es, ut sis amicus noster;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장19)
et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis ?et misit ei purpuram et coronam auream ?et, quae nostra sunt, sentias nobiscum et conserves amicitias ad nos ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장20)
et statuit ei principatum sacerdotii et, quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum amicorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장27)
Et scripsit Antiochus adulescentior Ionathae dicens: " Constituo tibi summum sacerdotium et constituo te super quattuor regiones et ut sis de amicis regis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장57)
et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis, ut oboedirent ei sicut sibi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장43)
" Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장36)
et fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장39)
Audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장40)
Legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri et socii renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION