라틴어 문장 검색

Vrbis amatorem Fuscum saluere iubemusruris amatores, hac in re scilicet unamultum dissimiles, ad cetera paene gemellifraternis animis, quicquid negat alter, et alter,adnuimus pariter, uetuli notique columbi.
(호라티우스의 첫번째 편지, 101)
Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus ruris amatores, hac in re scilicet una multum dissimiles, at cetera paene gemelli fraternis animis (quidquid negat alter, et alter) adnuimus pariter vetuli notique columbi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 101)
adulterium ancilla teste, ueneficium ne ancilla quidem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.40)
si iratum scortumst forte amatori suo, bis perit amator, ab re atque animo simul;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 110)
ergo tale est ut illud in Sallustio in tugurio mulieris ancillae, non quia mulieris statim et ancillae, si autem ancillae statim et mulieris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3377)
Mirari equidem tam discordem libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona ancillae humilitatem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:17)
Nunc autem quaerere posses utrum mulier, quae falsitatis errore prolapsa indigno se praebuit amatori, licite valeat novi amoris solatia postulare et amatorem frustrare priorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 12:1)
bene addidit 'ancillae'. at si dicas 'in tugurio ancillae mulieris', erit superfluum 'mulieris';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4098)
Cumque patres essent in ancipiti deliberatione suspensi, ancilla nomine Tutela seu Philotis pollicita est se cum ceteris ancillis sub nomine dominarum ad hostes ituram:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 38:1)
pro di immortales, Calliclem video senem, meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere, alteram tonstricem huius, alteram ancillam suam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 2125)
Iunoni enim Caprotinae die illo libero pariter ancillaeque sacrificant sub arbore caprifico in memoriam benignae virtutis quae in ancillarum animis pro conservatione publicae dignitatis apparuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 36:2)
Fidelis enim amator potius debet gravissimas amoris eligere poenas quam coamantis verecundia exactione potiri vel ipsius spreto rubore gaudere, quia non amator sed proditor appellaretur, qui propriae solummodo considerat voluptatis effectum suae coamantis utilitate neglecta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:4)
. . . Ancilla quae Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento diligenter extendit . . . . Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida . . . . Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet periculosum esse alienis intervenire secretis . . . . Duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pedes nostros alligavit, altera manus . . . . Ascyltos iam deficiente fabularum contextu Quid?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION