라틴어 문장 검색

Cum fatigaverunt se vino ac libidinibus, cum illos nox inter vitia defecit, cum voluptates angusto corpori ultra quam capiebat ingestae suppurare coeperunt, tunc exclamant miseri Vergilianum illum versum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 17:5)
Nec desinere timeo, idem est enim, quod non coepisse, nec transire, quia nusquam tam anguste ero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 24:8)
Utraque ergo res sine causa animum et diffundit et mordet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 32:1)
Ceterum magna habebunt discrimina variante materia, quae modo latior est, modo angustior, modo inlustris, modo ignobilis, modo ad multos pertinens, modo ad paucos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 33:5)
Dentium, oculorum, aurium dolor ob hoc ipsum acutissimus est, quod inter angusta corporis nascitur, non minus, mehercule, quam capitis ipsius;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 9:3)
Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatur, silvae, turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam aedificiis ac viridibus subditam, quae sufficere in usum vel exercitus posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 4:1)
Non vacat audire, utrum inter Italiam et Siciliam iactatus sit an extra notum nobis orbem, neque enim potuit in tam angusto error esse tam longus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 7:2)
Ager uni domino, qui populum cepit, angustus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 20:2)
Nunc vobiscum loquor, quorum aeque spatiose luxuria quam illorum avaritia diffunditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:1)
Inrupit in res optime positas avaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 38:5)
Ubique annis quiescentibus, cum toto orbe terrarum diffusa securitas sit, Lugudunum, quod ostendebatur in Gallia, quaeritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:3)
Anguste fructus rerum determinat, qui tantum praesentibus laetus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 5:2)
si molestias aestimes, etiam puero longum, si velocitatem, etiam seni angustum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 9:3)
Tunc in tenebris vixisse te dices, cum totam lucem et totus aspexeris, quam nunc per angustissimas oculorum vias obscure intuens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 28:8)
Non puto te dubitaturum, an adfectus corpora sint - ut aliud quoque, de quo non quaeris, infulciam - tamquam ira, amor, tristitia,nisi dubitas, an vultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an fugent sanguinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION