라틴어 문장 검색

Hinc ille Gyges inducitur a Platone, qui, cum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum aeneumque equum, ut ferunt fabulae, animadvertit, cuius in lateribus fores essent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 47:1)
Sed incidunt, ut supra dixi, saepe causae, cum repugnare utilitas honestati videatur, ut animadvertendum sit, repugnetne plane an possit cum honestate coniungi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 62:1)
itaque heri mirabar, quid accidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 74:18)
Sin autem ea, quae observata sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab hominibus callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis definita, generibus inlustrata, partibus distributa sunt - id quod video potuisse fieri - , non intellego, quam ob rem non, si minus illa subtili definitione, at hac vulgari opinione ars esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 109:1)
Tum Antonius 'saepe, ut dicis,' inquit 'animadverti, Crasse, et te et ceteros summos oratores, quamquam tibi par mea sententia nemo umquam fuit, in dicendi exordio permoveri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 122:3)
ita non iniuria, quotienscumque dicerent, id, quod aliquando posset accidere, ne illo ipso accideret, timere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 123:3)
oratoris peccatum, si quod est animadversum, stultitiae peccatum videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 124:4)
sed post animadverti hoc esse in hoc viti, quod ea verba, quae maxime cuiusque rei propria quaeque essent ornatissima atque optima, occupasset aut Ennius, si ad eius versus me exercerem, aut Gracchus, si eius orationem mihi forte proposuissem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 154:2)
capitis nostri saepe potest accidere ut causae versentur in iure.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 181:2)
omitto faucis, ex quibus te eripi vis, ne iudicio iniquo exsorbeatur sanguis tuus, quod sapienti negant accidere posse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 225:5)
etenim cum plerique temere ac nulla ratione causas in foro dicant, non nulli autem propter exercitationem aut propter consuetudinem aliquam callidius id faciant, non est dubium quin, si quis animadverterit, quid sit, qua re alii melius quam alii dicant, id possit notare:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 32:3)
' 'Quid si, quod saepe summis viris accidit, mandata sint exponenda aut in senatu ab imperatore aut ad imperatorem aut ad regem aut ad populum aliquem a senatu, num quia genere orationis in eius modi causis accuratiore est utendum, idcirco pars etiam haec causarum numeranda videtur aut propriis praeceptis instruenda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 49:2)
et hos ipsos libros tum scripsisse dicitur, cum a re publica remotus atque, id quod optimo cuique Athenis accidere solitum est, in exsilium pulsus esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 56:3)
non potuisset accidere, ut unum genus esset omnium, nisi aliquem sibi proponerent ad imitandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 93:2)
quod et in vobis animadverti recte potest, Caesar et Cotta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 98:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION