라틴어 문장 검색

2. Volentes igitur modum tradere quo ligari hec digna existant, primo dicimus esse ad memoriam reducendum, quod vulgariter poetantes sua poemata multimode protulerunt, quidam per cantiones, quidam per ballatas, quidam per sonitus, quidam per alios inlegitimos et inregulares modos, ut inferius ostendetur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 34:1)
10. Quare ad propositum patet quod ea que digna sunt vulgari altissimo in cantionibus tractanda sunt.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 42:1)
1. Quando quidem aporiavimus extricantes qui sint aulico digni vulgari et que, nec non modum quem tanto dignamur honore ut solus altissimo vulgari conveniat, antequam migremus ad alia, modum cantionum, quem casu magis quam arte multi usurpare videntur, enucleemus;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 44:1)
8. Qua[re], si bene recolimus summa summis esse digna iam fuisse probatum, et iste quem tragicum appellamus summus videtur esse stilorum, et illa que summe canenda distinximus isto solo sunt stilo canenda:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 51:1)
5. Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut dignum est, videatur omnium aliorum, si eptasillabi aliqualem societatem assumat, dummodo principatum obtineat, clarius magisque sursum superbire videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 75:1)
1. Quia circa vulgare illustre nostra versatur intentio, quod nobilissimum est aliorum, et ea que digna sunt illo cantari discrevimus, que tria nobilissima sunt, ut superius est astructum, et modum cantionarium selegimus illis, tanquam aliorum modorum summum, et, ut ipsum perfectius edocere possimus, quedam iam preparavimus, stilum videlicet atque carmen, nunc de constructione agamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 80:1)
1. Grandiosa modo vocabula sub prelato stilo digna consistere, successiva nostre progressionis presentia lucidari expostulat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 111:1)
PATRIS Patriae vitam, opus, sive ad viri virtutes, sive ad praeclaras res ab illo et inceptas et perfectas spectemus, omni cura omnique diligentia dignissimum, sermone Latino, procul quidem Roma et Romuleo flumine, ignotus exarare aggredior.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.1)
quo honore sese dignissimum praestiterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.76)
quod si aliquid, ab aliis gestum, memoratu dignum inciderit, non est consilium tale facinus silentio praeterire;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.10)
ut juventus nostras nonnihil, quod aemulatione dignum sit, habeat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.11)
Si Camaenae omnes, si facundia et suadela ipsa mihi centum ora, vocem ferream, linguamque Ciceronem ipsum eloquio vincentem, darent, haudquaquam Washingtonii Iaudem, tam multis et variis meritis dignam, memorare aut praedicare possum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.28)
Res ejus gestae majores sunt, quam ut sermone pedestri digne scribantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.29)
Optimum quemque eligere sciebat, et virum laude dignum sibi asciscere cognovit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.83)
Dum imperator summus erat, nihil culpa dignum fecit, nisi forte Andrei, praefecti fortissimi Britanni, suspensuram excipiamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.29)

SEARCH

MENU NAVIGATION