라틴어 문장 검색

Ex omni stillicidio pluviarum, ab ipsius tecti palatii canalibus, templique Domini testudine, et a tectis multorum aedificiorum, confluente, haec cisterna adimpletur, per circulum anni frigidam ac salubrem aquam abunde omnibus illic urbem inhabitantibus administrans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:5)
Taliter cives adhortatus ad impedimentum ducis, iter maturavit, et in regione, quae est inter Caesaream et urbem Caiphas, juxta fluvium quemdam dulcis aquae, Roberto Flandrensi, et aequivoco suo, Roberto Northmannorum principi, caeterisque primoribus associatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 104:1)
Palos enim ferreos et acutos, oleo, stuppis, pice, ignis fomite involutos, et omnino aqua inexstinguibiles creberrima jaculatione a moenibus intorquebant machinae trans taurina cornua, quibus vimineae crates opertae erant ad excutiendos injectos ignes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:4)
Mox ad exstinguendam machinam de omni exercitu et tentoriis concurrunt viri ac mulieres, aquam singuli in singulis vasis afferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:7)
Sed minime profecit tanta aquarum suffusio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:8)
Nam hujus ignis genus aqua erat inexstinguibile, et flamma magna et insuperabilis, ideoque machina nequaquam potuit exstingui, donec penitus combusta ruinam magnam faciens, quamplurimos virorum ac mulierum [0571D] circumstantium diversis plagis attrivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:9)
Finito autem hora nona tam gravi praelio, Baldewinus in praedicta planitie remanens, tentoria fixit, eo quod fons aquae dulcis illic esset mellitique saporis calamelli quibus refocillati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:12)
et vespere facto, hospitatus est juxta fontem recentis aquae, ubi montana terminantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 77:2)
nihil vero vini aut alicujus poculi praeter fontes aquarum dulcium biberunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:5)
Quibus superatis, inter duos apices montium hospitati sunt, ubi nocte necessariis cibis, quos vehiculis mulorum, camelorum, asinorum attulerant, sufficienter recreati sunt, [0592A] nihil prorsus reperientes illic praeter aquas recentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:7)
Terra autem et regnum Corrozan sic montanis et aquarum paludibus clausum est, ut quicunque captivi illuc semel intraverint, non ultra hinc magis quam pecus a cavea exire valeant, nisi licentia et permissione Turcorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:4)
et facile quidem remittere poterant, cum nondum illis aquae penuria fuisset, nec equorum virtus defecisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:2)
Hac sitis intolerantia anxiati, quidam ex sociis super cacumen praecelsae rupis gradientes constiterunt, si forte alicubi aquam specularentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:8)
Sed tantum ab hac civitatem vacuam habitatoribus et dirutam prospexerunt, aquam in ea esse existimantes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:9)
nempe hac de causa a parte maris eos urbem praeoccupasse, ut ipso rege cum suis contra hos ad defensionem [0651D] versus aquam laborante et intento, caeterae copiae gentilium a campestribus Ascalonis irruentes, urbem Japhet subito expugnarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION