라틴어 문장 검색

ut vero rationem defensionis suae reddidit, cum se studuisse petitioni Sulpicii contra honorem Murenae, non idem debere accusationi contra caput diceret!
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 70:4)
minus idem ordo valebit in oratione, praesertim totus nostro arbitrio constitutus, cum tantum ille valeat alternus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 133:2)
cur tu de coloribus et causarum defensione, nonnihil etiam de confessione locutus es, nisi aliquando vis ac facultas dicendi expugnat ipsam veritatem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 39:3)
quibus ego, cum de meo primum opere respondero, etiam pro boni viri officio, si quando eum ad defensionem nocentium ratio duxerit, satisfaciam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 40:1)
verum et illud, quod prima proposition durum videtur, potest adferre ratio, ut vir bonus in defensione causae velit auferre aliquando iudici veritatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 42:1)
neque enim video, quae iustior acquirendi ratio quam ex honestissimo labore et ab iis, de quibus optime meruerint, quique, si nihil invicem praestent, indigni fuerint defensione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 125:1)
turpis voluptas et inhumana et nulli audientium bona gratia a litigatoribus quidem frequenter exigitur, qui ultionem malunt quam defensionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 154:1)
sed neque alia multa ad arbitrium eorum facienda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 154:2)
hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis sustineat petulans esse ad alterius arbitrium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 154:3)
Quam ob rem defensionem in novo consilio non statui parare;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 35장3)
Paucorum arbitrio belli domique agitabatur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장9)
Ut potestas maior absit, nemo non servus habet in te vitae necisque arbitrium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 8:2)
Quamdiu quidem illi licet suo arbitrio res suas ordinare, se contentus est et ducit uxorem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 17:1)
sic verus ille animus et in alienum non venturus arbitrium probatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 1:2)
Quam toleravere quidam in obsidionibus, et quod aliud erat illis patientiae praemium quam in arbitrium non cadere victoris ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION