라틴어 문장 검색

Praeter haec necessarium est uitare solem, lassitudinem, uinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 2:3)
huic enim quaedam curiosior obseruatio necessaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 5:2)
sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, leuibus, umore quam minimo, seruatis frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere ualetudinis necessariae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 9:5)
Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est, frictio a pectore uehemens toti inferiori parti adhibenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 3:1)
Praeter haec necessaria sunt quies, securitas, silentium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:1)
Si uero pituita stomachus impletur, necessarius modo in ieiuno, modo post cibum uomitus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:7)
necessaria gestatio, nauigatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 6:4)
lectiones exercitationesque superioris partis necessariae, item unctiones frictionesque;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 7:3)
Vnctiones frictionesque et sudores necessarii sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:9)
Si post suppressam choleram febricula manet, aluum duci necessarium est, tum cibis uinoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:8)
Et cum in omni fluore uentris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quotiens libet desidere, sed quotiens necesse est, ut haec ipsa mora in consuetudinem ferendi oneris intestina deducat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 2:3)
Exercitationes, frictiones huic quoque morbo necessariae sunt, et cum his sol, ignis, balneum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 3:2)
ANTIDOTA raro sed praecipue interdum necessaria sunt, quia grauissimis casibus opitulantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 1:1)
deinde ubi grauis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse, ne, si uicta ars malo fuerit, uel ignorasse uel fefellisse uideatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 3:3)
Verum tamen quia quaedam uicina sunt, interestque uulnus in summa parte sit an penitus penetrauerit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus uel spes uel desperatio oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION