라틴어 문장 검색

Aurea quae perhibent illo sub rege fuere saecula.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 14:8)
Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit, aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:5)
At Venus haud animo nequiquam exterrita mater Laurentumque minis et duro mota tumultu Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo incipit et dictis divinum adspirat amorem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:1)
ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 22:7)
Haec inter tumidi late maris ibat imago aurea, sed fluctu spumabant caerula cano;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:1)
maculis quem Thracius albis portat equus cristaque tegit galea aurea rubra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:2)
Si vero capere Italiam sceptrisque potiri contigerit victori et praedae dicere sortem, vidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armis aureus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:12)
Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim quae mittit dona hospitio cum iungeret absens Caedicus, ille suo moriens dat habere nepoti, [post mortem bello Rutuli pugnaque potiti] haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:30)
at non Venus aurea contra pauca refert:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:2)
Solio tum Iuppiter aureo surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 4:14)
Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma funditur et vastos umbo vomit aureus ignes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 12:6)
inde aliud super atque aliud figitque volatque ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:11)
Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis horrebat squamis surasque incluserat auro, tempora nudus adhuc, laterique adcinxerat ensem fulgebatque alta decurrens aureus arce, exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:11)
aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 24:2)
Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor sidera:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION