라틴어 문장 검색

In communione solius subiecti, quod est Ecclesia, communi fruimur intuitu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 92:2)
Etenim, cum fidei unitas sit Ecclesiae unitas, auferre aliquid fidei idem est ac aliquid de veritate communionis detrahere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:5)
Patres tamquam unum corpus fidem descripserunt, corpus veritatis, varia continens membra, per analogiam cum Christi corpore eiusque in Ecclesia continuatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:6)
Fidei integritas conectitur etiam cum imagine Ecclesiae virginis, cum eius fidelitate in sponsali amore erga Christum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:7)
49. Ad praestandum servitium unitati fidei eiusque integrae transmissioni Dominus Ecclesiae tradidit donum apostolicae successionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:1)
Per illam in tuto collocatur continuatio memoriae Ecclesiae et cum certitudine recurrere licet ad limpidum fontem, ex quo fides oritur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:2)
Certitudo nexus cum origine datur ergo a personis vivis, quod quidem fidei vivae congruit quam Ecclesia transmittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:3)
Magisterii Ecclesiae auxilio ad nos integra pervenire potest haec voluntas, et insimul laetitia eandem in plenitudine exsequendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:7)
Sic, fides donum est pro omnibus, donum est commune, lumen eius illucescit non tantum internum Ecclesiae nec tantummodo utile redditur ad civitatem aeternam ultra exstruendam;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:9)
52. De Abraham itinere ad futuram civitatem, Epistula ad Hebraeos breviter attingit benedictionem quae a parentibus in filios transmittitur (cfr Heb 11,20-21).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:1)
Deus Abraham vocat ad terram eius deserendam eique pollicetur se eum magnam nationem, magnum populum effecturum, in quo divina Benedictio requiescit (cfr Gn 12,1-3).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:7)
Salutis historia procedente, homo detegit Deum omnes, tamquam fratres, participes facere velle unicae benedictionis, quae in Iesu suam plenitudinem reperit, ut omnes unum fiant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:8)
Fides docet nos percipere in omni homine benedictionem esse pro me, lucem vultus Dei per fratris vultum me illuminare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:10)
60. Ad Mariam, Matrem Ecclesiae et Matrem fidei nostrae, convertimus nos orantes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 117:1)
1 hic rex priorum iudicum, rexere qui Iacob genus, dominaeque rex ecclesiae, templi et novelli et pristini.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae53)

SEARCH

MENU NAVIGATION