라틴어 문장 검색

nam fas, iustum, pium, aequum, mansuetum quoque (sic enim sunt interpretati το` ἥμερον) et si qua adhuc adiicere quis eiusdem generis velit, subiici possunt honestati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 243:3)
quod quidem ei accidere necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi cum aut ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus, Pius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 124:1)
praeterea praedam benigne ostentat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 68장5)
Ad hoc milites benigne appellare, multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia, inuitus accipere, sed ea properantius quam aes mutuum reddere, ipse ab nullo repetere, magis id laborare, ut illi quam plurimi deberent, ioca atque seria cum humillimis agere, in operibus, in agmine atque ad vigilias multus adesse, neque interim, quod praua ambitio solet, consulis aut cuiusquam boni famam laedere, tantummodo neque consilio neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 96장2)
" Ad ea Bocchus placide et benigne, simul pauca pro delicto suo verba facit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장16)
" Ut scias quam benigni simus, propositum est aliena laudare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 17:5)
Emerge ad meliorem vitam propitiis dis, sed non sic, quomodo istis propitii sunt, quibus bono ac benigno vultu mala magnifica tribuerunt, ad hoc unum excusati, quod ista, quae urunt, quae excruciant, optantibus data sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 12:3)
Illa rursus libera et invicta opera virtutis, quae non ideo magis adpetenda sunt, si benignius a fortuna tractantur, nec minus, si aliqua iniquitate rerum premuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 23:4)
Dicitis enim inter bona esse liberos pios et bene moratam patriam et parentes bonos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 22:3)
te vero benigniorem haec ipsa res faciat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 2:7)
si servatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 3:6)
Bona et mala, honesta et turpia, iusta et iniusta, pia et impia, virtutes ususque virtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas, valitudo, vires, forma, sagacitas sensuum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 58:6)
Cum dicimus aliquem laude dignum, non verba illi benigna hominum, sed iudicia promittimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 15:3)
Colitur autem non taurorum opimis corporibus contrucidatis nec auro argentoque suspenso nec in thensauros stipe infusa, sed pia et recta voluntate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 5:5)
ad mercedem pii sumus, ad mercedem impii, et honesta, quamdiu aliqua illis spes inest, sequimur, in contrarium transituri, si plus scelera promittent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION