라틴어 문장 검색

huc adiciat nitri paulum, et ieiunus bibat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 1:6)
Si per se desiit, balneo uti, paulum cibi capere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 2:2)
Postero die si nihilo minus liquida aluus est, aeque conquiescere, paulum astringentis cibi sumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 2:4)
Pulticula etiam, cum qua paulum ex fauo uetere cocti sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto adsumpta, efficacia sunt, atque ea aqua, in qua uel palmulae uel malum Cotoneum uel arida sorba uel rubi decocti sunt, potata.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 8:1)
Vnum genus est quo subinde urinae desiderium est, sed paulum eius emittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:3)
Igitur ubi prima esse nota calculi coepit, experienda sunt remedia quae nonnumquam citra scalpelli curationem, si maxime coneris, is uitium discutiunt ieiunoque cotidie paulum quod deuoret resinae terebinthinae dandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:53)
olei paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 14:6)
paulum ex plumbi recremento.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 30:8)
spumae argenti selibra, ex olei hemina et aquae marinae altera cocta, donec bullire desierit, cui paulum cerae sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 30:10)
aut amarae nuces cum alio, sic ut huius pars tertia sit, paulumque his croci adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 2:4)
Nam et somnum faciunt uel per se adsumpta uel ex aqua data, et aurium dolores leuant, adiectis exiguo modo rutae suci ac passi, et tormina supprimunt ex uino liquata, et inflammationem uuluae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 6:2)
et magis etiam si musculi integri sunt, si nerui uel laesi non sunt uel leuiter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco uitium;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 70:2)
At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones diuidendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 16:1)
Saepiusque oculis expositum est, siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem eius, quod phyma uocari proposui, rubetque cum calore et paulo post etiam cum duritia, magisque innocenter indolescit et sitim uigiliamque exprimit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 29:3)
exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera parte paulo plenius;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION