라틴어 문장 검색

Ceciderunt enim societatis eorum tria millia virorum pugnatorum in eodem praelio quo Christiani milites delictorum suorum pondere impediti, divino judicio traditi sunt incredulis viris et impiis ad puniendum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:6)
Terra autem et regnum Corrozan sic montanis et aquarum paludibus clausum est, ut quicunque captivi illuc semel intraverint, non ultra hinc magis quam pecus a cavea exire valeant, nisi licentia et permissione Turcorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:4)
quoniam supra centum [0617A] et sexaginta millia illic in gladio et sagitta ferocium Turcorum ceciderunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:4)
- De quadringentis Christianis qui Turcos insequentes evaserunt, et de aliis mille militibus qui, in regressione Turcorum, gladiis eorum jugulati ceciderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 45:3)
Sed nondum in his locis obtinuere victoriam, licet plurimae copiae peregrinorum incaute et lento gressu prae lassitudine subsequentes, [0619D] creberrimo assultu ceciderunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 56:3)
Alii vero sagittis et fundibulis viros egregios coronantes, incessanter affligebant, tanquam grando indeficiens quae de coelo cadit, quousque vim ultra sufferre non valentes rex et universi in fugam conversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:3)
et ideo eos ab urbe exire, et in potestatem regis Babyloniae sanis membris et vita incolumi venire plurimum arctabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 16:3)
Verum dehinc septem diebus evolutis, rex ab Assur exiens, navem, quae dicitur buza, ascendit, et cum eo Godericus pirata de regno Anglia, ac vexillo hastae praefixo et elato in aere ad radios solis usque Japhet cum paucis navigavit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 18:1)
Ceciderunt hac die tria millia Sarracenorum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:5)
Jam enim tres ab urbe exierant Sarraceni, quod caeteros prorsus latuit, ut sibi regem placarent et parcere animae suae impetrarent, omnem casum et defectionem fortium virorum et civium illi referentes, et universos interius adeo metu concussos ut si semel adhuc valide urbem impugnarent, procul dubio portis apertis, in manu regis traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:3)
Qui illico hoc audito, decem socios, qui secum erant, nobiliter admonet ut sine intermissione hostes insequantur, et nunquam eos impune a regione exire patiantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 42:4)
Unde si utile consilium meum videtur, nec sanius modo reperiri valet, antequam urbs illi aperiatur, si foedus inter nos [0639B] et ipsum firmetur, ut incolumes cum uxoribus et filiis nostris et universis rebus exeamus, ubique viam pacifice, et sine impedimento, insidiisque suorum habentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:7)
cives vero urbem nisi cum salute exire metuerent, non sine interitu et periculo Christianorum eam posse expugnari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:11)
Ceciderunt Turcorum quingenti milites in eodem praelio, quod in dextro Boemundus agebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:13)
Si autem nos pigritia ceperit, aut aliquid indignationis tardaverit vel negligentes ad confratrum auxilium effecerit, nihil utilius super hoc prospicio, quam ut a terra exeamus, et hostibus sine intermissione insurgentibus cedamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION