라틴어 문장 검색

Est ignota procul nostraeque impervia menti, vix adeunda deis, annorum squalida mater, inmensi spelunca aevi, quae tempora vasto suppeditat revocatque sinu.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:218)
nonne vides et plebe vias et tecta latere matribus?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:39)
haec est in gremium victos quae sola recepit humanumque genus communi nomine fovit matris, non dominae ritu, civesque vocavit quos domuit nexuque pio longinqua revinxit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:75)
dedit haec exordia lucis Eucherio puerumque ferens hic regia mater Augusto monstravit avo;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:91)
At cum perruptae rastris et aratris radices herbarum ferroque succisa nemora frondibus suis desierunt alere matrem, quaeque temporibus autumni frutectis et arboribus delapsa folia superiaciebantur, mox conversa vomeribus et inferiori solo, quod plerumque est exilius, permixta atque absumpta sunt, sequitur, ut destituta pristinis alimentis macrescat humus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 6:1)
non enim solum fecundam esse matrem satis est, ex qua semina petuntur, sed adhibenda ratio est subtilior, ut ex his partibus trunci sumantur, quae et genitales sunt et maxime fertiles.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 1:2)
sed et Italici generis esse voluit eximiae fecunditatis Albanas Curiatiae familiae trigeminorum matres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 1:4)
Nihil enim dubium est quin ipsa natura subolem matri similem esse voluerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 4:2)
Unde etiam pastor ille in Bucolicis ait, Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos Noram.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 4:3)
hac vitium genera figuravit, quibus eadem ipsa mater ac parens primum radices velut quaedam fundamenta iecit, ut iis quasi pedibus insisterent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 11:2)
An non opilionem laudabimus ex ea matre subolem propagantem, quae geminos enixa sit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 17:3)
in quantum autem censemus defeeturos eos, qui binos aut fere singulos fetus in matre tulerint, cum etiam feracissimi translationem saepe reformident?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 20:1)
Nisi tamen, quod est absurdum, crediderunt eum translatum et abscissum a sua stirpe, destitutumque materno alimento, frugiferum, qui in ipsa matre nequam fuisset.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 22:2)
Quidam totum flagellum, sicut erat matri detractum, crediderunt sationi convenire;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 1:2)
Sagittam rustici vocant novissimam partem surculi, sive quia longius recessit a matre, et quasi emicuit atque prosiluit, seu quia cacumine attenuata praedicti teli speciem gerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION