라틴어 문장 검색

itaque quae cecinerit divino spiritu instinctus, ea se nec ut indicta sint revocare posse et tacendo forsitan quae di immortales volgari velint haud minus quam celanda effando nefas contrahi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 178:1)
omissa inde in Clusinos ira receptui canunt minantes Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 403:1)
id enim illi loco dicandum vates canebant, si rem publicam Romanam perpetuam esse vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 51:1)
istinc signa canent, istinc clamor prius incipiet atque impetus, si dimicandum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 467:2)
et Volumnius signa canere ac vexilla efferri castris iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 252:3)
itaque signa canere iussit agmenque hostium adgreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 272:2)
quo laetus augurio consul, adfirmans nunquam humanis rebus magis praesentes interfuisse deos, signa canere et clamorem tolli iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 593:2)
ac iam prope una acies facta erat victi atque integri exercitus inferebantque signa in hostem, cum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale ab se Minucium, se ab Fabio victum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 358:2)
dum in sua quisque ministeria discursu trepidat ad prima signa succeditque ad muros acies, patefacta repente porta Marcellus signa canere clamoremque tolli ac pedites primum, deinde equites, quanto maximo possent impetu in hostem erumpere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 207:1)
postero die ubi signa coeperunt canere, primi omnium parati instructique ad praetorium conveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 182:1)
comparatis omnibus quae ad urbes oppugnandas usui sunt centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque viros fortes eis praefecit, et milites sescentos, quantum satis visum est, attribuit eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eum locum scalas iussit ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 585:1)
postquam portam tenebant, cornicines, in via paribus intervallis dispositos, canere iubent, ut consulem excirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 589:1)
haec consilia ducis, cum iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 203:2)
Marcellus, ut captam esse Nasum comperit et Achradinae regionem unam teneri Moericumque cum praesidio suis adiunctum, receptui cecinit, ne regiae opes, quarum fama maior quam res erat, diriperentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 450:1)
inde signa canunt et tollitur clamor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 577:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION