라틴어 문장 검색

igitur istic (nam viator adveneram), dum magis ripam quam vadum quaero, tali iocatus epigrammate per turbulenti terga torrentis his saltem pedibus incessi:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 6:1)
sed vix nova gaudia celat Pelides avidusque novos heroas et arma vel talis vidisse cupit, iamque atria fervent regali strepitu et picto discumbitur auro, cum pater ire iubet natas comitesque pudicas natarum, subeunt, quales Maeotide ripa, cum Scythicas rapuere domos et capta Getarum moenia, sepositis epulantur Amazones armis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:38)
"utinam et mihi fortior aetas, quaeque fuit, Dolopas eum Scyria litora adortos perdomui fregique vadis, quae signa triumphi vidistis celsa murorum in fronte, carinas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:43)
"video iam mille carinis Ionium Aegaeumque premi;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권16)
"iam mutua iura fallere transmissae pelago didicere carinae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권153)
"et ventis et sacra fretis interque vadosas Cycladas, Aegaeae frangunt ubi saxa procellae, Nereidum tranquilla domus iurandaque nautis insula, ne solum Danaas admitte carinas, ne, precor!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권162)
fervent portus et operta carinis stagna suasque hiemes classis promota suosque attollit fluctus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권182)
Amyclaeis minus exsultavit harenis pastor ad Idaeas Helena veniente carinas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam93)
quantum nosse licet, sic victa sopore doloso Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam110)
non Claudia talis respexit populos mota iam virgo carina.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam112)
Cernere facundi Tibur glaciale Vopisci si quis et inserto geminos Aniene penates aut potuit sociae commercia noscere ripae certantesque sibi dominum defendere villas, illum nec calido latravit Sirius astro, nec gravis aspexit Nemeae frondentis alumnus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci1)
fallax responsat imago frondibus, et longas eadem fugit umbra per undas, ipse Anien - miranda fides - infraque superque saxeus hic tumidam rabiem spumosaque ponit murmura, ceu placidi veritus turbare Vopisci Pieriosque dies et habentes carmina somnos, litus utrumque domi, nee te mitissimus amnis dividit, alternas servant, praetoria ripas, non externa sibi fluviumve obstare queruntur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci10)
an quae graminea suscepta crepidine fumant balnea et impositum ripis algentibus ignem?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci20)
Digne Midae Croesique bonis et Perside gaza, macte bonis animi, cuius stagnantia rura debuit et flavis Hermus transcurrere ripis et limo splendente Tagus!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci41)
immensae veluti conexa carinae cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis parva receptat aquas et eodem volvitur austro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici65)

SEARCH

MENU NAVIGATION