라틴어 문장 검색

sunt autem hae animales hostiae, quae tantum immolantur, et caro sacerdotibus proficit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2313)
igitur Pasiphae, Solis filia, Minois regis Cretae uxor, tauri amore flagravit et arte Daedali inclusa intra vaccam ligneam, saeptam corio iuvencae pulcherrimae, cum tauro concubuit, unde natus est Minotaurus, qui intra labyrinthum inclusus humanis carnibus vescebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 145)
unde et Cerberus dictus est, quasi κρεοβόροσ, id est carnem vorans:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3955)
hic amavit Latonam, propter quod Apollinis confixus sagittis est et damnatus hac lege apud inferos, ut eius iecur vultur exedat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5953)
etenim libidini non satis fit re semel peracta, sed recrudescit semper, unde ait Horatius incontinentis aut Tityi iecur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5966)
perpetvi tergo bovis [aut] secundum Homerum intellegendum, qui dicit carnes dorsi apponi solitas honorabilioribus, ut sit sensus talis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1831)
posuit ante eos magni bovis carnes eas quae apud maiores in honore fuerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1832)
nam de hoc bove immolato Herculi carnes carius vendebantur causa religionis, et inde alter redimebatur, qui ex illius pretio comparatus quasi perpetuus esse videbatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1834)
caroque oneri timet Anacreon φόρτον *̓́ερωτοσ, id est onus amoris, et pariter comitique onerique timentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5501)
'fibris' autem abusive ait, quod radices intiborum hac atque illac decurrant, ut fibrae per iecur, id est venae quaedam et nervi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1204)
'viscus' vero, id est caro, 'visceris' facit, ut 'pecus pecoris', et si de carne loquebatur, 'viscere' debuit dicere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1398)
dicitur enim quaedam caro nasci, quam mater lambendo in membra componit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2472)
ardent altaria fibris quia, ut dicit Plinius Secundus, morbosa caro non coquitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4902)
caro enim, corrupta morbo, quendam habet muco- rem, qui non potest ablui, quoniam omne possidet corpus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5602)
nec externa magis quam interiora, cor pulmones iecur cetera - quae detracta utilitate quid habent venustatis (quando quidem haec esse in deo propter pulchritudinem voltis)?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 92:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION