라틴어 문장 검색

Hoc quidem, inquit, iam ferre non possum, quod Praetextatus noster in ingenii sui pompam et ostentationem loquendi vel paulo ante honori alicuius dei adsignari voluit quod servi cum dominis vescerentur, quasi vero curent divina de servis aut sapiens quisquam domi suae contumeliam tam foedae societatis admittat, vel nunc Sigillaria, quae lusum reptanti adhuc infantiae oscillis fictilibus praebent, temptat officio religionis ascribere, et quia princeps religiosorum putatur, nonnulla iam et superstitionis admiscet, quasi vero nobis fas non sit Praetextato aliquando non credere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 1:2)
Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus Perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 5:1)
Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 17:1)
excedit inpatiens, etsi solis olivis aut olere vescatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 24:3)
Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 26:1)
Et cum dentium dolor est, non os dentis in sensu est, sed caro quae continet dentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 13:5)
Solis enim calor, qui nimium fervet quando annus in aestate est, et hieme tepescit, putrefacit carnes aestate, non hieme.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 20:3)
cui admixtus calor ipse lunaris putrefacit carnem cui diutule fuerit infusus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:3)
Nec avara servat crastinas dapes mensa, Vescuntur omnes ebrioque non novit Satur minister invidere convivae.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII17)
Parva dabis caro, sed dulcia dona, sodali:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXIV3)
Vescitur omnis eques tecum populusque patresque, Et capit ambrosias cum duce Roma dapes.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIX4)
nam olim sedentes vescebantur, sicut ipse meminit gramineoque viros locat ipse sedili et perpetuis soliti patres considere mensis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 795)
viscera nudant 'viscera' non tantum intestina dicimus, sed quicquid sub corio est, ut in Albano Latinis visceratio dabatur, id est caro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2115)
heroicis enim temporibus carne non vescebantur elixa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2133)
nam ecce comedo illam rem dicimus, nec tamen vescor illam rem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5465)

SEARCH

MENU NAVIGATION