라틴어 문장 검색

initium bello fuit avaritia ac festinatio unaetvicensimae legionis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장3)
sed praecipuus et cum praesenti exitio etiam futuri pavor subita inundatione Tiberis, qui immenso auctu proruto ponte sublicio ac strage obstantis molis refusus, non modo iacentia et plana urbis loca, sed secura eius modi casuum implevit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장3)
ceterorum casus conatusque in contextu operis dicemus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 8장2)
quocumque casu accidit, dum atrociora metuebantur, in levi habitum, reddita securitate, tamquam nihil gravius pati potuissent, maerebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장5)
equites procedere longius iussi et inritato proelio sponte refugi festinationem sequentium elicere, donec insidiae coorerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장5)
cunctator natura et cui cauta potius consilia cum ratione quam prospera ex casu placerent, compleri fossas, aperiri campum, pandi aciem iubebat, satis cito incipi victoriam ratus ubi provisum foret ne vincerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장5)
Tunc Suetonius Paulinus dignum fama sua ratus, qua nemo illa tempestate militaris rei callidior habebatur, de toto genere belli censere, festinationem hostibus, moram ipsis utilem disseruit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장1)
non enim ultima desperatione sed poscente proelium exercitu remisisse rei publicae novissimum casum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장8)
Dum quaeritur tempus locus quodque in re tali difficillimum est, prima vox, dum animo spes timor, ratio casus obversantur, egressum cubiculo Vespasianum pauci milites, solito adsistentes ordine ut legatum salutaturi, imperatorem salutavere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장1)
Ad ea Antonius Primus (is acerrimus belli concitator) festinationem ipsis utilem, Vitellio exitiosam disseruit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장1)
per limitem viae sparguntur festinatione consectandi victores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장5)
nec pecuniam aut frumentum providerant, et festinatio atque aviditas praepediebant, dum quae accipi poterant rapiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장13)
Plotium Grypum, nuper a Vespasiano in senatorium ordinem adscitum ac legioni praepositum, ceterosque sibi fidos apertius monuit, hique omnes de festinatione Primi ac Vari sinistre et Muciano volentia rescripsere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장6)
casum Cremonae bello imputandum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장7)
ac plerique haud proinde Vitellium quam casum locumque principatus miserabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION