라틴어 문장 검색

cedo equidem et miserum permitto casibus orbem flectite signa, duces.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:122)
Ut cessisse ducem, propius venisse cohortes cognita Rufino, magna cervice triumphat omnia tuta ratus sceptrumque capessere fervet et coniuratos hortatur voce clientes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:171)
diviso stat quisque loco, metuenda voluptas cernenti pulcherque timor, spirisque remissis mansuescunt varii vento cessante dracones.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:214)
et quotiens optare tibi quae moenia malles adludens genitor regni pro parte dedisset, divitis Aurora solium sortemque paratam sponte remittebas fratri:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:26)
Ergo ubi praeclusae voci laxata remisit frena dolor, notas oculis umentibus Alpes adspicit et nimium diversi stamine fati praesentes reditus fortunatosque revolvit ingressus:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:108)
stipatus adhuc equitumque catervis integer ad montes reliquo cum robore cessi, quos Appenninum perhibent.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:118)
"Sed prima remitto.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:163)
quacumque alte gradereris in urbe, cedentes spatiis adsurgentesque videbas quamvis miles adhuc.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:29)
flectenti faciles cessit tibi Medus habenas;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:39)
nec umquam publica privatae cesserunt commoda causae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:156)
nunc qualibus orbem moribus et quanto frenet metuendus amore, quo tandem flexus trabeas auctore rogantes induerit fastisque suum concesserit annum, mitior incipiat fidibus iam Musa remissis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:2)
occulto saevire vetat, prodesse remittit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:14)
durum Patientia corpus instruit, ut nulli cupiat cessisse labori;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:45)
quis tota mente remissum aut indulgentem dapibus, ni causa iuberet laetitiae?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:69)
Nec tamen humano cedit caeleste favori iudicium:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:95)

SEARCH

MENU NAVIGATION