라틴어 문장 검색

Cato properare dicit eos, qui prima quaeque ordine suo mature transigunt, festinare autem illos, qui multa incipiunt eaque adnectendo nec ter- minando praepediant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 26013)
Sallustius "diu noctuque laborare, festinare".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2876)
sic in Aeneide "et mutas agitare inglorius artes", non quod nulla gloria medicinae est, sed quod minor, quam divinitatis et augu- randi, quae ei Apollo obtulerat munera, ut "augurium citharamque dedit celeresque sagittas".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4862)
trepidae coeunt festinant inter se in alvearibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 731)
ac veluti lentis c. f. m. 'fulmina properant' vetuste ait, ut Plautus "properant prandium", et Ennius "festinant diem". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1701)
"Multa ad haec subpetunt, ni festinet oratio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:8)
"Quid festinas, ut cruda adhuc hieme revivescat et redeat?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:24)
Volo enim ut in scaena sic etiam in foro non eos modo laudari, qui celeri motu et difficili utantur, sed eos etiam quos statarios appellant, quorum sit illa simplex in agendo veritas, non molesta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 3:3)
duo etiam Metelli, Celer et Nepos, non nihil in causis versati nec sine ingenio nec indocti, hoc erant populare dicendi genus adsecuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 3:1)
Q. Metellus Celer non ille quidem orator, sed tamen non infans;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:3)
qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio, 'sagittarum configebat tardus celeres, stans volantis', ut apud Accium est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 43:2)
qui quoniam tenuissimus est et semper agitatur et viget, necesse est quod animal in eo gignatur id et sensu acerrumo et mobilitate celerrima esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 42:3)
Ergo, ut oculis adsidue videmus, sine ulla mutatione aut varietate cetera labuntur celeri caelestia motu cum caeloque simul noctesque diesque feruntur, quorum contemplatione nullius expleri potest animus naturae constantiam videre cupientis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 104:3)
quorum flatu nimii temperantur calores, ab isdem etiam maritimi cursus celeres et certi diriguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 131:4)
ut vinum aegrotis, quia prodest raro nocet saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere, sic haud scio an melius fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis acumen sollertiam, quam rationem vocamus, quoniam pestifera sit multis admodum paucis salutaris, non dari omnino quam tam munifice et tam large dari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 70:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION