라틴어 문장 검색

Seneca Lucilio suo salutem Expecto epistulas tuas, quibus mihi indices, circuitus Siciliae totius quid tibi novi ostenderit, et ante omnia de ipsa Charybdi certiora.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 791)
Nemo non, cum alteri prodest, sibi profuit, non eo nomine dico, quod volet adiuvare adiutus, protegere defensus, quod bonum exemplum circuitu ad facientem revertitur, sicut mala exempla reddunt in auctores nec ulla miseratio contingit iis, qui patiuntur iniurias, quas posse fieri faciendo docuerunt, sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 19:4)
Non decores corporis motus nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu formatur in vocem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 26:3)
" Anacharsis," inquit, "invenit rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 31:1)
" Fateor, sed felix illis ingenium fuit et salutaria in transitu rapuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 36:3)
patria est illi quodcumque suprema et universa circuitu suo cingit, hoc omne convexum, intra quod iacent maria cum terris, intra quod aer humanis divina secernens etiam coniungit, in quo disposita tot lumina in actus suos excubant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 21:5)
Nec tantum caelestia per certos circuitus verti, sed animalia quoque per vices ire et animos per orbem agi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 19:4)
HERMAGORAS in hac controuersia transiit a prooemio in narrationem eleganter, rarissimo quidem genere, ut in eadem re transitus esset, sententia esset, schema esset;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 25:1)
"Hoc per transitum obicere coepit, quod non recepisset, quom uidisset in lupanari habitantem."
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 10:17)
SILO POMPEIVS huic quaestioni praeponebat illam ex qua in hanc transitus iit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 10:1)
Graecas sententias in hoc refero, ut possitis aestimare, primum quam facilis e Graeca eloquentia in Latinam transitus sit et quam omne quod bene dici potest commune omnibus gentibus sit, deinde ut ingenia ingeniis conferatis et cogitetis Latinam linguam facultatis non minus habere, licentiae minus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 22:7)
Et ut in transitu de hac quoque parte dicam, quid sentiam, ne principi quidem satis decorum est donare ignominiae causa.
(세네카, 행복론, Liber II 30:1)
Cum rerum natura in consortium omnis aevi patiatur incedere, quidni ab hoc exiguo et caduco temporis transitu in illa toto nos demus animo, quae immensa, quae aeterna sunt, quae cum melioribus communia ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 85:2)
Omnia volvuntur semper et in transitu sunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 34:1)
I nunc et humanum animum ex isdem, quibus divina constant, seminibus compositum moleste ferre transitum ae migrationem puta, cum dei natura adsidua et citatissima commutatione vel delectet se vel conservet.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 34:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION