라틴어 문장 검색

Misso senatu Bassus magna hominum frequentia, magno clamore, magno gaudio exceptus est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 22:2)
Disponit qui nuntient sibi quem assensum quos clamores excitarim, quem eventum iudicii tulerim.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 3:2)
Excanduit senatus magnoque clamore ei qui scripsisset iratum principem est comprecatus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 2:1)
Est in hac diaeta dormitorium cubiculum quod diem clamorem sonum excludit, iunctaque ei cotidiana amicorumque cenatio:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 21:1)
Audires ululatus feminarum, infantum quiritatus, clamores virorum;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 14:2)
Ac primis quidem diebus redditae libertatis pro se quisque inimicos suos, dumtaxat minores, incondito turbidoque clamore postulaverat simul et oppresserat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 4:1)
Mirum qua intentione, quibus clamoribus omnia exceperint, qui modo reclamabant:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 18:4)
Vides qui per funem in summa nituntur, quantos soleant excitare clamores, cum iam iamque casuri videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 3:2)
Ille deam primus perculit - alter ego!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 727)
non Haemonius, quem cuspide perculit, heros Confossum medica postmodo iuvit ope?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a5)
protinus exiliunt, animum clamore fatentes, virginibus cupidas iniciuntque manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:71)
crimina dicuntur, resonat clamoribus aether, invocat iratos et sibi quisque deos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 76:1)
tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem, quam rudis audita miles ad arma tuba.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 417)
morte dedit poenas auctor clamoris, et haec est Hellespontiaco victima grata deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권247)
Brutus clamore Quirites concitat et regis facta nefanda refert.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권553)

SEARCH

MENU NAVIGATION