라틴어 문장 검색

Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 1:1)
quibus in omnem partem dimissis, ubi incerta fugae vestigia neque usquam conglobari hostis compertum (et exacta iam aestate spargi bellum nequibat), in finis Borestorum exercitum deducit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 3:1)
nobis nihil comperti, ut adfirmare ausim.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 2:2)
supremo quidem die momenta ipsa deficientis per dispositos cursores nuntiata constabat, nullo credente sic adcelerari quae tristis audiret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 3:1)
Forte congruerat ut Clodii Macri et Fontei Capitonis caedes nuntiarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장1)
nec multo post libertus Onomastus nuntiat expectari eum ab architecto et redemptoribus, quae significatio coeuntium iam militum et paratae coniurationis convenerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 27장2)
Othoni tamen armari plebem nuntiabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장4)
mox compertum publicam pecuniam avertisse ut peculatorem flagitari iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 53장3)
Nocte quae kalendas Ianuarias secuta est in coloniam Agrippinensem aquilifer quartae legionis epulanti Vitellio nuntiat quartam et duetvicensimam legiones proiectis Galbae imaginibus in senatus ac populi Romani verba iurasse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장4)
missi a Vitellio ad legiones legatosque qui descivisse a Galba superiorem exercitum nuntiarent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장7)
id Caecinae per ipsos compertum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 70장4)
postquam id Romae compertum, M. Aponius Moesiam obtinens triumphali statua, Fulvus Aurelius et Iulianus Tettius ac Numisius Lupus, legati legionum, consularibus ornamentis donantur, laeto Othone et gloriam in se trahente, tamquam et ipse felix bello et suis ducibus suisque exercitibus rem publicam auxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장14)
sed Asprenati cuncta ex fide nuntiata, cuius cohortatione expugnata navis et interfectus quisquis ille erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장6)
inritabat quin etiam Batavos transrhenanosque Padus ipse, quem repente contra Placentiam transgressi raptis quibusdam exploratoribus ita ceteros terruere ut adesse omnem Caecinae exercitum trepidi ac falsi nuntiarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 17장6)
Spurinna comperto itinere hostium defensam Placentiam, quaeque acta et quid Caecina pararet, Annium Gallum per litteras docet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION