라틴어 문장 검색

sed surdae ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 416:1)
orta luce contionem habituri sunt ad criminandum me concitandumque in vos populum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 485:2)
duas amplius horas constitit pugna spe concitante, dux stetit, Romanam aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 300:3)
illa restabat cura, ne fuso eo perculsi alter Hasdrubal et Mago in avios saltus montesque recipientes sese bellum extraherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 473:3)
ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud multum procederetur et nox iam instaret, revocat e proelio suos Scipio et conlectos in tumulum quendam non quidem satis tutum, praesertim agmini perculso, editiorem tamen quam cetera circa erant, subducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 514:1)
pauci a multis perculsique a victoribus passim caedebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 525:1)
et aut fugientium caedes foeda fuisset aut temerarius periculosusque sequentium impetus, ni Marcius propere receptui dedisset signum obsistensque ad prima signa et quosdam ipse retinens concitatam repressisset aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 544:1)
pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 53:2)
tumultuosius quam allatum erat volgatum periculum discursu hominum adfingentium vana auditis totam urbem concitat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 121:2)
feras bestias caeco impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam avertas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 186:1)
minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breviorem fugam perculsis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 623:2)
nam itineris quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 656:1)
postremo, cum haud dubie fortuna hostium esset, ne superstes tanto exercitui suum nomen secuto esset, concitato equo se in cohortem Romanam inmisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 720:1)
et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi caedebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 21:1)
inde concitato agmine patentibus portis ingenti cum tumultu erumpunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 338:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION