라틴어 문장 검색

Sapiens, etiam si contentus est se, tamen habere amicum vult, si nihil aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam magna virtus iaceat, non ad hoc, quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula, " ut habeat, qui sibi aegro adsideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi," sed ut habeat aliquem, cui ipse aegro adsideat, quem ipse circumventum hostili custodia liberet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 8:2)
Nam si propter se ipsam expetenda est, potest ad illam accedere qui se ipso contentus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 12:3)
Se contentus est sapiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 13:1)
se contentus est sapiens ad beate vivendum, non ad vivendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 13:5)
Ergo quamvis se ipso contentus sit, amicis illi opus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 15:1)
Quamdiu quidem illi licet suo arbitrio res suas ordinare, se contentus est et ducit uxorem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 17:1)
se contentus est et liberos tollit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 17:2)
se contentus est et tamen non viveret, si foret sine homine victurus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 17:3)
Se enim ipso contentus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 19:12)
Paupertas contenta est desideriis instantibus satis facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 4:3)
interponas aliquot dies, quibus contentus minimo ac vilissimo cibo, dura atque horrida veste dicas tibi:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 5:2)
Itaque ut relinquam definitiones sapientiae veteres et totum conplectar humanae vitae modum, hoc possum contentus esse:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 5:1)
Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, ut contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 8:1)
Quisquis exit in lucem, iussus est lacte et panno esse contentus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 13:6)
Contentus esto negotiis, in quae descendisti, vel quod videri mavis, incidisti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION