라틴어 문장 검색

<10> Item, omne quod movetur post quietem, reducitur ad motum continuum qui semper est:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:1)
cum igitur in motibus non poterit procedere in infinitum, quorum unus est causa alterius;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:3)
ergo oportet primum motum esse continuum et aeternum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:4)
Motus qui semper habet causas sufficientes, non potest esse novus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:7)
sed primus motus habet semper causas sufficientes;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:8)
quia, si non, tunc ipsum praecessisset alius motus, per quem facta esset sufficientia in causis suis, cum prius non esset, ergo ipse esset primus et non-primus, quod est impossibile.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:9)
Secundo est notandum quod nec naturalis, nec mathematicus, nec metaphysicus potest ostendere per rationes motum primum et mundum novum esse.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 42:1)
ergo naturalis, cuius primum principium est natura, non potest ponere secundum sua principia primum motum esse novum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 44:3)
ergo natura nullum motum vel effectum novum causare potest sine transmutatione praecedente.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:4)
Ideo secundum naturalem, cuius primum principium est natura, motus primus, quem nulla transmutatio praecedere potest, non potest esse novus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:5)
Quia enim motor a quo moventur, est motor motus, ideo diversimode se habet, propter hoc facit sua mobilia quandoque moveri et quandoque quiescere.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 47:3)
Unde conclusio in qua naturalis dicit mundum et primum motum non esse novum, accepta absolute, falsa est, sed si referatur in rationes et principia ex quibus ipse eam concludit, ex illis sequitur.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:3)
Sic verum dicit christianus, dicens mundum et motum primum esse novum, et primum hominem fuisse, et hominem redire vivum et eundem numero, et rem generabilem fieri sine generatione, cum tamen hoc concedatur possibile esse per causam cuius virtus est maior, quam sit virtus causae naturalis;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:5)
Et quia naturalis solum considerans virtutes causarum naturalium, dicit mundum et motum primum non [posse esse] novum, ex eis, fides autem christiana, considerans causam superiorem quam sit natura, dicit mundum posse esse novum ex illa, ideo non contradicunt in aliquo.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:8)
unum est quod naturalis non contradicit christianae fidei de aeternitate mundi, et aliud est quod per rationes naturales non potest ostendi mundum et motum primum esse novum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION