라틴어 문장 검색

Sive haec ad utilitatem vitae constituta sunt a principibus rerum publicarum, ut rex putaretur unus esse in caelo, qui nutu, ut ait Homerus, totum Olympum converteret idemque et rex et pater haberetur omnium, magna auctoritas est multique testes, siquidem omnis multos appellari placet, ita consensisse gentes decretis videlicet principum, nihil esse rege melius, quoniam deos omnis censent unius regi numine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 93:9)
p. 426M Sic, quoniam plura beneficia continet patria et est antiquior parens quam is, qui creavit, maior ei profecto quam parenti debetur gratia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Libri I de Re Publica Fragmenta Incertae Sedis 2:2)
Mortuo rege Pompilio Tullum Hostilium populus regem interrege rogante comitiis curiatis creavit, isque de imperio suo exemplo Pompilii populum consuluit curiatim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 49:1)
Itaque mortuo Marcio cunctis populi suffragiis rex est creatus L. Tarquinius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 55:2)
et quod proditum memoriae est, xviros, qui leges scripserint, sine provocatione creatos, satis ostenderit reliquos sine provocatione magistratus non fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 86:2)
Luciique Valerii Potiti et M. Horatii Barbati, hominum concordiae causa sapienter popularium, consularis lex sanxit, ne qui magistratus sine provocatione crearetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 86:3)
Quo tum consilio praetermisso causa populo nata est, duobus tribunis plebis per seditionem creatis ut potentia senatus atque auctoritas minueretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 94:3)
magistratu se abdicarent, atque ut xviri maxima potestate sine provocatione crearentur, qui et summum imperium haberent et leges scriberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 98:2)
499M Nec vero mulieribus praefectus praeponatur, qui apud Graecos creari solet, sed sit censor, qui viros doceat moderari uxoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 15:7)
Nam principium exstinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 4:9)
anno ante me censorem mortuus est, novem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 25:1)
hunc unum plurimae consentiunt gentes populi primarium fuisse virum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 78:4)
An, dum bestiae loquantur, exspectamus, hominum consentiente auctoritate contenti non sumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 123:3)
Quidquid est hoc, omnia animat, format, alit, auget, creat, Sepelit recipitque in sese omnia omniumque idemst pater, ndidemque eadem aeque oriuntur de integro atque eodem occidunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 188:7)
Quas autem res tum natura, tum casus adfert, non numquam etiam errorem creat similitudo, magna stultitia est earum rerum deos facere effectores, causas rerum non quaerere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 81:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION