라틴어 문장 검색

deinde terra pacificata et sacramenta data, Pipinus suus filius regendum Italia concessit;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 73)
Imperator vero manum in terra ponens, veniam petivit, et gratiam filii sui reddidit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1140)
tantum ad vos petimus, ut des nos caput confortacionis, qui nos adiuvent et confortent.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 144)
Inde iterum Grifo fugiens Wasconiam petiit et ad Waifarium ducem Aquitaniorum pervenit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 748 8:6)
Pippinus rex per apostolicam invitationem in Italiam iter peragens, iustitiam beati Petri apostoli quaerendo, Haistolfus Langobardorum rex supradictam iustitiam vetando clusas Langobardorum petiit, obviam Pippino regi et Francis venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 755 14:2)
per ingenia fraudulenta se subtrahendo Baioariam petiit et nusquam amplius faciem supradicti regis videre voluit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 763 29:4)
petentibus illis, ut credentias haberent, quod in*laesi fuissent, sicut et factum est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 785 91:11)
Ibique venientes missi Tassiloni ducis, hii sunt Arnus episcopus et Hunricus abba, et petierunt apostolicum, ut pacem terminaret inter domnum Carolum regem et Tassilonem ducem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:1)
Et in crastinum in gradibus basilicae beati Petri apostoli stans, missis obviam Romanae urbis vexillis, ordinatis etiam atque dispositis per congrua loca tam peregrinorum quam civium turmis, qui venienti laudes dicerent, ipse cum clero et episcopis equo descendentem gradusque ascendentem suscepit dataque oratione in basilicam beati Petri apostoli psallentibus cunctis introduxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:5)
Dimissoque exercitu primo Aquasgrani, deinde Arduennam petit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 163:7)
propter hoc misit ad papam, petens, ut huius famae veritatem inquireret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 164:7)
Et misit caganus unum de optimatibus suis, petens sibi honorem antiquum, quem caganus apud Hunos habere solebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 805 166:2)
Nam imperator Iulio mense de Aquisgrani profectus Theodonis villam atque per Mettis transiens Vosegum petiit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 805 168:1)
Petebat etiam, ut conventus comitum imperatoris atque suorum iuxta terminos regni sui trans Albim fieret, in quo res invicem gestae proferri et emendatione digna inter partes enumerari potuissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 192:3)
Amoroz Caesaraugustae praefectus, postquam imperatoris legati ad eum pervenerunt, petiit, ut colloquium fieret inter ipsum et Hispanici limitis custodes, promittens se in eo colloquio cum suis omnibus in imperatoris dicionem esse venturum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 197:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION