라틴어 문장 검색

Tulitque rex anulum suum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit Mardochaeo; Esther autem constituit Mardochaeum super domum Aman.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장2)
Dies autem tertius decimus mensis Adar, dies apud omnes interfectionis fuit, et quarta decima die requieverunt. Quem constituerunt esse diem epularum et laetitiae.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장17)
At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quarto decimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem die requieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장18)
statuentes dies Phurim pro temporibus suis, sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et sicut illi statuerant pro seipsis et pro semine suo, praecepta ieiuniorum et clamorum.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장31)
Quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus?
(불가타 성경, 바룩서, 1장29)
congregabo omnes gentes et deducam eas in vallem Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
(불가타 성경, 요엘서, 4장2)
Erumpite et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ibi! Deduc, Domine, robustos tuos!
(불가타 성경, 요엘서, 4장11)
Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph.
(불가타 성경, 아모스서, 5장15)
Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
(불가타 성경, 나훔서, 1장4)
Tunc ultra progrediens quasi ventus pertransibit et constituet fortitudinem suam deum suum ".
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장11)
Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me. Magistro chori. Ad sonitum chordarum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장19)
constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit reges terrae;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장2)
et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장18)
Et cucurrerunt post illos multi, et deprehendentes eos applicaverunt contra eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장32)
Et constituerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua; et ceteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장44)

SEARCH

MENU NAVIGATION