라틴어 문장 검색

utrum militantium adversarii estis an causam agitis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 29:2)
in qua si mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem venire posset, adversariorum certe orationibus contentus essem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 34:2)
sed largitioni tribuniciae adversarius quaerebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 296:3)
differendo deinde elanguit res, et Camillo, quem adversarium maxime metuebant, gloria in Faliscis crevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 298:2)
audiebantur itaque propalam voces exprobrantium multitudini, quod defensores suos semper in praecipitem locum favore tollat, deinde in ipso discrimine periculi destituat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 175:1)
numerate saltem quot ipsi sitis, quot adversarios habeatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 187:3)
legum quoque latores adversus tantum apparatum adversariorum et ipsi causam plebis ingentibus animis armant concilioque plebis indicto tribus ad suffragium vocant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 400:2)
cognito ei extemplo haud minore ab adversariis verecundia quam ab suis silentium datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 461:2)
qui ubi subiere, extemplo Latini, tamquam idem adversarii fecissent, triarios suos excitaverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 138:1)
sed quoniam quidam nobiles homines - qua de causa vos existimare quam me pro magistratu quicquam incompertum dicere melius est - primum ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt, dein postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in praesidia adversariorum, appellationem et tribunicium auxilium, patricii confugerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 376:1)
aliquamdiu intenti utrimque steterunt exspectantes, ut ab adversariis clamor et pugna inciperet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 453:3)
qua impetum dederat perrumpit aciemque per mediam in castra hostium tendit et vacua defensoribus capit atque incendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 628:1)
et cernebant adversarios non, id quod olim vix speraverint, adfectantes magnos honores sed omnia iam in quorum spem dubiam erat certatum adeptos, multiplices consulatus censurasque et triumphos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 75:2)
quae cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 110:2)
nescio an infestior hic adversarius quam ille hostis maneat te, et cum illo in acie tantum cum hoc omnibus locis ac temporibus sis certaturus, et adversus Hannibalem legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi sit, Varro dux tuis militibus te sit oppugnaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 472:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION