라틴어 문장 검색

Nocere itaque nobis possunt ut ferrum aut lapis, iniuriam quidem facere non possunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 140:3)
Quisquis ad se rettulerit, quotiens ipse in suspicionem falsam inciderit, quam multis officiis suis fortuna speciem iniuriae induerit, quam multos post odium amare coeperit, poterit non statim irasci, utique si sibi tacitus ad singula quibus offenditur dixerit :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 154:1)
Alius criminatione gratiam captat et fingit iniuriam, ut videatur doluisse factam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 159:4)
aut tantum profuit, ut illi etiam iniuriae ius sit, aut fortasse ipsum hoc meritum eius est quo offendimur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 163:6)
itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam vocemus neglegentiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 167:1)
quis enim illi sciens faceret iniuriam ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 176:2)
Multi leves iniurias altius sibi demisere, dum vindicans Ille magnus et nobilis, qui more magnae ferae latratus minutorum canum securus exaudit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 177:6)
" Minus," inquit, " contemnemur, si vindicaverimus iniuriam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 179:1)
" Saepe adeo iniuriam vindicare non expedit, ut ne fateri quidem expediat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 180:4)
At ille ingens animus et verus aestimator sui non vindicat iniuriam, quia non sentit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 34:3)
Ut tela a duro resiliunt et cum dolore caedentis solida feriuntur, ita nulla magnum animum iniuria ad sensum sui adducit, fragilior eo quod petit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:1)
Quanto pulchrius velut nulli penetrabilem telo omnis iniurias contumeliasque respuere!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:2)
non est magnus animus, quem incurvat iniuria.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:4)
Ergo actiones nostrae nec parvae sint nec audaces et improbae, in vicinum spes exeat, nihil conemur, quod mox adepti quoque successisse miremur, Demus operam, ne accipiamus iniuriam, quia ferre nescimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 45:5)
Optimum est notis vitiis impedimenta prospicere et ante omnia ita componere animum, ut etiam gravissimis rebus subitisque concussus iram aut non sentiat aut magnitudine inopinatae iniuriae exortam in altum retrahat nec dolorem suum profiteatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 85:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION