라틴어 문장 검색

At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis iura sui maerens, inconsolabile vulnus mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis, et quarum fuerat magnum modo numen, in illas ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 42:1)
Ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis, inque caput crescit, longosque reflectitur ungues vixque movet natas per inertia bracchia pennas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:7)
conataeque loqui et magno clamore protervas intentare manus, pennas exire per ungues adspexere suos, operiri bracchia plumis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 63:2)
inseritur medium radiis subtemen acutis, quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum percusso paviunt insecti pectine dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:2)
Illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, utque columba suo madefactis sanguine plumis horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:5)
Galea tum sumit aena vipereos dentes et aratos spargit in agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:2)
Semina mollit humus valido praetincta veneno, et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:3)
Pervigilem superest herbis sopire draconem, qui crista linguisque tribus praesignis et uncis dentibus horrendus custos erat arboris aureae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 9:1)
Illud Echidneae memorant e dentibus ortum esse canis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:3)
Ille etiam medio spinas in pisce notatas traxit in exemplum ferroque incidit acuto perpetuos dentes et serrae repperit usum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 24:4)
Sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix, et sactae similes rigidis hastilibus horrent stantque velut vallum, velut alta hastilia saetae fervida cum rauco latos stridore per armos spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, fulmen ab ore venit, frondes adflatibus ardent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:6)
Dentibus ille ferox in querno stipite tritis inminet exitio fidensque recentibus armis Eurytidae magni rostro femur hausit adunco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 37:1)
Occupat audentem, quaque est via proxima leto, summa ferus geminos direxit ad inguina dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 40:5)
" Protinus exuvias rigidis horrentia saetis terga dat et magnis insignia dentibus ora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 44:4)
petit ille dapes sub imagine somni oraque vana movet dentemque in dente fatigat exercetque cibo delusum guttur inani proque epulis tenues nequiquam devorat auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION