라틴어 문장 검색

sin id non potest nisi hac quaestione animorum explicata, nunc, si videtur, hoc, illud alias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 23:6)
rationem illi sententiae suae non fere reddebant, nisi quid erat numeris aut descriptionibus explicandum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 37:6)
ex quo illa ratio nata est Platonis, quae a Socrate est in Phaedro explicata, a me autem posita est in sexto libro de re p.:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 52:2)
licet concurrant omnes plebei philosophi - sic enim i, qui a Platone et Socrate et ab ea familia dissident, appellandi videntur - , non modo nihil umquam tam eleganter explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum quam subtiliter conclusum sit intellegent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 54:1)
quem locum multo etiam accuratius explicat in eo sermone, quem habuit eo ipso die, quo excessit e vita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:6)
Nos autem universae philosophiae vituperatoribus respondimus in Hortensio, pro Academia autem quae dicenda essent, satis accurate in Academicis quattuor libris explicata arbitramur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 4:3)
Ubi fortuna Hecto/ris nostram acrem a/ciem inclinata/m . . et cetera explicat in dolore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 39:12)
non enim de aegritudine solum, quamquam id quidem primum, sed de omni animi, ut ego posui, perturbatione, morbo, ut Graeci volunt, explicabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:10)
doloris huius igitur origo nobis explicanda est, id est causa efficiens aegritudinem in animo tamquam aegrotationem in corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:6)
quid enim laboro nisi ut veritas in omni quaestione explicetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:20)
Quae tota poterit evelli explicata, ut principio dixi, causa aegritudinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 61:3)
Quoniam, quae Graeci πάθη vocant, nobis perturbationes appellari magis placet quam morbos, in his explicandis veterem illam equidem Pythagorae primum, dein Platonis discriptionem sequar, qui animum in duas partes dividunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 10:5)
quae quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione communis condicio lexque vitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:4)
etsi aegritudinis sedatio et hesterna disputatione explicata est et in Consolationis libro, quem in medio - non enim sapientes eramus - maerore et dolore conscripsimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 63:4)
nam geometrae cum aliquid docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quae ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato, illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION