라틴어 문장 검색

est et alius ex historiis usus et is quidem maximus, sed non ad praesentem pertinens locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse debet orator, ne omnia testimonia exspectet a litigatore, sed pleraque ex vetustate diligenter sibi cognita sumat, hoc potentiora, quod ea sola criminibus odii et gratiae vacant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 35:1)
sane quisquam est tam procul a cognitione eorum remotus, ut non indicem certe ex bibliotheca sumptum transferre in libros suos possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 58:1)
et hercule ut illi naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 87:3)
Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si vacet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 91:2)
multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut etiam nimia videatur, et consilii et animi satis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 114:1)
Plautus in Stoicis rerum cognitioni utilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 125:2)
cuius e alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 129:1)
quid tamen noceret vim Caesaris, asperitatem Caelii, diligentiam Pollionis, Calvi quibusdam in locis adsumere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 158:4)
increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant facere sibi scribendi difficultatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 173:4)
aliquando tamen adfectus sequemur, in quibus fere plus calor diligentia valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 180:2)
obstat enim diligentiae scribendi etiam fatigatio, et abunde, si vacet, lucis spatia sufficiunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 189:1)
si quid est ingenii in me, quod sit exiguum, et, quo ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia comparavi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 20:2)
quodsi agrorum nimia cura et sollicitior rei familiaris diligentia et venandi voluptas et dati spectaculis dies multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus, alteri datur), quid putamus facturas cupiditatem, avaritiam, invidiam, quarum impotentissimae cogitationes somnos etiam ipsos et illa per quietem visa perturbent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 12:1)
quae scripta sunt aut posita in more civitatis, nullam habent difficultatem, cognitionis sunt enim, non inventionis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 91:1)
sed non est exspectanda ultima aetas, cum studia praestent ut, quantum ad cognitionem pertinet rerum, etiam praeteritis saeculis vixisse videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 99:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION