라틴어 문장 검색

ter enim tres ter xxvij restituunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod superficies una tantum in proportionalitatibus medietate iungantur, solidi vero numeri duabus medietatibus in medio collocatis 1:23)
In eadem quoque medietate et diapente symphonia componitur, quam sesqualtera habitudo restituit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 4:1)
et tanto minor est numerus, qui fit ex multiplicatis extremitatibus, ab eo, qui fit ex multiplicata medietate, quantum eorum differentiae multiplicatae restituunt;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 1:12)
post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 4:2)
Unde illa ratio sexta innititur principiis naturalibus, et dictum est superius quod qui ponit mundum esse factum novum, dimittere debet causas naturales et quaerere causam superiorem.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 77:9)
Statim enim quando aliquis dimittit rationes, cessat esset philosophus, nec innititur philosophia revelationibus et in miraculis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:3)
Caesar interim in Sardiniam nuntios cum litteris et in reliquas provincias finitimas dimisit, ut sibi auxilia commeatus frumentum, simulatque litteras legissent, mittenda curarent, exoneratisque partim navibus longis Rabirium Postumum in Siciliam ad secundum commeatum arcessendum mittit.
(카이사르, 아프리카 전기 8:1)
Ita Caesar duplici laetitia ac voluptate uno tempore auctus, frumento auxiliisque, tandem suis hilaratis annonaque levata sollicitudinem deponit, legiones equitesque ex navibus egressos iubet ex languore nauseaque reficere, dimissos in castella munitionesque disponit.
(카이사르, 아프리카 전기 34:8)
Qua ex re Caesar commotus eos quos in stationibus cum longis navibus apud Thapsum custodiae causa in salo esse iusserat, ut suis onerariis longisque navibus praesidio essent, ob neglegentiam ignominiae causa dimittendos ab exercitu gravissimumque in eos edictum proponendum curavit.
(카이사르, 아프리카 전기 46:5)
Ita quam antea absens habuerat auctoritatem, eam omnem praesens dimiserat.
(카이사르, 아프리카 전기 48:5)
Itemque te Aule Fontei, quod tribunus militum seditiosus malusque civis fuisti, te ab exercitu dimitto.
(카이사르, 아프리카 전기 54:5)
Ligarius Afranianus quem Caesar in Hispania cum reliquis dimiserat, et postea se ad Pompeium contulerat, inde ex proelio effugerat in Africamque ad Varum venerat;
(카이사르, 아프리카 전기 64:3)
cum eques ad dimicandum dimisso equo cum pedite congreditur, nequaquam par habetur.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:2)
Itaque praeter consuetudinem cum a nostris animadversum esset cedere, centuriones ex legione v flumen transgressi duo restituerunt aciem, acriterque eximia virtute plures cum agerent, ex superiore loco multitudine telorum alter eorum concidit.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:4)
Idem, postea quam Ganymedes in concilio confirmavit sese et eas quae essent amissae restituturum et numerum adaucturum, magna spe et fiducia veteres reficere navis accuratiusque huic rei studere atque inservire instituerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION