라틴어 문장 검색

Vtar et ex modico, quantum res poscet, aceruo tollam, nec metuam quid de me iudicet heres,quod non plura datis inuenerit;
(호라티우스의 두번째 편지, 293)
Absit ut quicquam de his sinistrum loquar, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam Christiani sumus, qui claves regni caelorum habentes quodammodo ante iudicii diem iudicant, qui sponsum domini sobria castitate conservant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:3)
presbyteros Danihel puer iudicat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:8)
Iudicaturo domino lugubre mundus immugiet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:4)
Neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse configunt, cum de continentia disserens et suadens perpetuam castitatem intulerit:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:16)
"Nunc ad propositum redeam, quia de avaritia disserens ad monachos verteram."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:115)
"Tu quae es, ut alienum servum judices?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:125)
An non tibi videtur esse violenti, cum caro cupit esse, quod Deus est, et illuc, unde angeli corruerunt, angelos iudicatura conscendere?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:13)
Nos, quia serica veste non utimur, monachi iudicamur, quia ebrii non sumus nec cachinno ora dissolvimus, continentes vocantur et tristes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:6)
Periculosum quippe est de servo alterius iudicare, et non facilis venia prava dixisse de rectis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 1:5)
"se et alio loco Socraten atque Epicurum disserentes quorum aetates non annis, sed saeculis scimus fuisse!"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:18)
"Sermones tuos et cuncta, quae de aliis es locutus, ut tua sententia iudiceris in his ipse deprehensus, quae in aliis arguebas."
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:10)
Nescio quo enim modo etiam ipse, qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat et mirum in modum, si rogantem contempseris, plus miratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:2)
Ego fame torqueor et tu iudicas, quantum ventri meo satis sit?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:11)
interdum animus dominarum et ancillarum habitu iudicatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION