라틴어 문장 검색

neque enim defuit qui diversam quoque partem susciperet, ac multum vexata et inrisa vetustate nostrorum temporum eloquentiam antiquorum ingeniis anteferret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 1장 4:1)
hoc interim probasse contentus sum, non esse unum eloquentiae vultum, sed in illis quoque quos vocatis antiquos pluris species deprehendi, nec statim deterius esse quod diversum est, vitio autem malignitatis humanae vetera semper in laude, praesentia in fastidio esse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 3:2)
ne illi quidem parti sermonis eius repugno, si comminus fatetur pluris formas dicendi etiam isdem saeculis, nedum diversis extitisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 2:3)
omnes tamen eandem sanitatem eloquentiae ferunt, ut si omnium pariter libros in manum sumpseris, scias, quamvis in diversis ingeniis, esse quandam iudicii ac voluntatis similitudinem et cognationem.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 4:3)
habebantque ipsius populi diversissimarum aurium copiam, ex qua facile deprehenderent, quid in quoque vel probaretur vel displiceret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 4:3)
scitis enim magnam illam et duraturam eloquentiae famam non minus in diversis subselliis parari quam suis;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 5:2)
colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 1:2)
quae omnia diversa Sarmatis sunt in plaustro equoque viventibus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 2:4)
proximi Gallis et similes sunt, seu durante originis vi, seu procurrentibus in diversa terris positio caeli corporibus habitum dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 2:4)
sermo haud multum diversus, in deposcendis periculis eadem audacia et, ubi advenere, in detrectandis eadem formido.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 4:2)
namque Clota et Bodotria diversi maris aestibus per inmensum revectae, angusto terrarum spatio dirimuntur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 23장 2:1)
quem contractum ex diversissimis gentibus ut secundae res tenent, ita adversae dissolvent:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 1:3)
suspensos ceterorum animos diversis artibus stimulant, primores militum per beneficia Nymphidii ut suspectos, vulgus et ceteros ira et desperatione dilati totiens donativi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 25장4)
neque illis iudicium aut veritas, quippe eodem die diversa pari certamine postulaturis, sed tradito more quemcumque principem adulandi licentia adclamationum et studiis inanibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 32장2)
unde non alium pertinacius ad poenam flagitaverunt, diverso adfectu, quibus odium Neronis inerat et quibus desiderium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION