라틴어 문장 검색

fortuna, neque enim idem credibile est in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus abundante et his omnibus destitute;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 120:1)
nam in paupere gratior quam in divite, dante quam reddente, patre quam orbo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 187:2)
habeant illa divites licet, quid essent, si aliud nihil haberent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 72:3)
Si vidua libere, proterva petulanter, dives , libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem, si qui hanc paulo liberius salutasset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 155:4)
quem duobus ab eo libris tractatum locum ad litteras subieci, ne fraudarem legentes iudicio maximi auctoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 26:5)
ego tamen plus adhuc quiddam collaturum eum declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum condicionem controversiarum plures subire personas, patrum, filiorum, militum, rusticorum, divitum, pauperum, irascentium, deprecantium, mitium, asperorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 72:1)
vel Crassus ille Dives, qui, cum Asiae praeesset, quinque Graeci sermonis differentias sic tenuit ut, qua quisque apud eum lingua postulasset, eadem ius sibi redditum ferret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 145:3)
nec volubilitate nimia confundenda quae dicimus, qua et distinctio perit et adfectus, et nonnunquam etiam verba aliqua sui parte fraudantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 199:1)
Deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장6)
non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장11)
Cui cum paupertate bene convenit, dives est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 11:4)
convictor delicatus paulatim enervat et emollit, vicinus dives cupiditatem inritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 7:2)
"Si beatum se dixerit ille turpiter dives et ille multorum dominus sed plurium servus, beatus sua sententia fiet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 22:3)
si ad opiniones, numquam eris dives."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 7:9)
Quid est ergo, quare hanc recuses contubernalem, cuius mores sanus dives imitatur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION