라틴어 문장 검색

neque enim quisquam putat luxuriam et liberalitatem idem significare;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 255:4)
verum id quod fit alius luxuriam esse dicit, alius liberalitatem, quamvis neutri dubium sit haec esse diversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 255:5)
neque me divitiae movent quibus Africanos et Laelios mulli venalicii mercatoresque superarunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 271:4)
quorum ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quomodo occurrent sed etiam quomodo oportet utamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 14:3)
Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 1장6)
Eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장10)
Laudis avidi, pecuniae liberales erant, gloriam ingentem, divitias honestas volebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장11)
Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium divitiaeque optanda alias, oneri miseriaeque fuere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장2)
Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장1)
Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장2)
Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장3)
Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장10)
contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장16)
Etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장18)
Cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION