라틴어 문장 검색

Et Raguel dixit ei: " Facio; et ipsa datur tibi secundum iudicium libri Moysis, et de caelo iudicatum est tibi illam dari. Duc sororem tuam; amodo tu illius frater es, et haec tua soror est. Datur tibi ex hodierno et in aeternum. Et Dominus caeli bene disponat vobis, fili, hac nocte et faciat misericordiam et pacem ".
(불가타 성경, 토빗기, 7장11)
Et in Media erit salus magis quam in Assyriis et quam in Babylone, quia scio ego et credo quoniam omnia, quae dixit Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet verbum de sermonibus. Et fratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes dispergentur et captivi ducentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel deserta, et Samaria et Ierusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit et incendetur et erit deserta usque in tempus.
(불가타 성경, 토빗기, 14장4)
qui translatus fuerat de Ierusalem cum captivis, qui ducti fuerant cum Iechonia rege Iudae, quem Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장6)
Ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni eius.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장16)
et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas ?audierat enim quod esset gentis Iudaeae ?magisque voluit omnem Iudaeorum, qui erant in regno Asueri, perdere nationem.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장6)
Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librum memorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,
(불가타 성경, 에스테르기, 6장1)
Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius;
(불가타 성경, 호세아서, 2장16)
Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei;
(불가타 성경, 아모스서, 2장10)
et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit iniquitas ".
(불가타 성경, 아모스서, 5장5)
et liquescent montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae, quae decurrunt in praeceps.
(불가타 성경, 미카서, 1장4)
Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.
(불가타 성경, 미카서, 1장16)
Ubi est habitaculum leonum, et spelunca catulorum leonum, ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis, et non erat qui exterreret?
(불가타 성경, 나훔서, 2장12)
Sed et ipsa in transmigrationem ducta est, ivit in captivitatem. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum; et super inclitos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus.
(불가타 성경, 나훔서, 3장10)
et ducam tertiam partem per ignem et purgabo eos, sicut purgatur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum: ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus est ille; et ipse dicet: "Dominus est Deus meus".
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장9)
et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION