라틴어 문장 검색

vi compressa Vestalis, cum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 49:1)
auctorem doctrinae eius, quia non exstat alius, falso Samium Pythagoram edunt, quem Servio Tullio regnante Romae, centum amplius post annos, in ultima Italiae ora circa Metapontum Heracleamque et Crotona iuvenum aemulantium studia coetus habuisse constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 192:1)
has spes cogitationesque secum portantes urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato L. Tarquinium Priscum edidere nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 368:1)
Tulli, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro occiso uxorem, cum inter reliquas captivas cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt servitio partum Romae edidisse Prisci Tarquini in domo ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 411:3)
pluribus tamen auctoribus filium ediderim - fratrem habuerat Arruntem Tarquinium, mitis ingenii iuvenem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 467:2)
centum in patres allegit, Latinos subegit, ludos in circo edidit, equitum centurias ampliavit, urbem muro circumdedit, cloacas fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha38)
contioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit ne quis civem Romanum vinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules potestas fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut venderet, liberos nepotesve eius moraretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 261:1)
nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 474:1)
castigati fortium statim virorum opera edebant, tantumque hos pudor quantum alios laudes excitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 698:2)
quo in imperio alteram insignem edidit pugnam equestrem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 221:2)
Valerius Antias atque Q. Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum edunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 244:1)
'annua aera habes, annuam operam ede;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 39:2)
repulsos deinde insecuti victores ingentem ediderunt caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 160:1)
cuniculus delectis militibus eo tempore plenus in aedem Iunonis, quae in Veientana arce erat, armatos repente edidit, et pars aversos in muris invadunt hostes, pars claustra portarum revellunt, pars cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus ac servitiis iacerentur, inferunt ignes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 244:1)
quibus postquam mandata ediderunt in concilio Gallorum datur responsum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 396:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION