라틴어 문장 검색

purgato inde capite, ut mos iis est, calvam auro caelavere, idque sacrum vas iis erat quo sollemnibus libarent poculumque idem sacerdotibus esset ac templi antistitibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 313:1)
militesque praedam portantes agentesque per lasciviam ac iocum ita ludibundi Beneventum rediere ut ab epulis per celebrem festumque diem actis, non ex acie reverti viderentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 204:2)
quam obtulit transfuga nuntians diem festum Dianae per triduum agi et, quia alia in obsidione desint, vino largius epulas celebrari et ab Epicyde praebito universae plebei et per tribus a principibus diviso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 353:1)
Itaque quibus vestrum ante fato cedere quam haec tot tam acerba videant in animo est, iis apud me hodie epulae instructae parataeque sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 191:1)
satiatis vino ciboque poculum idem quod mihi datum fuerit circumferetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 192:1)
illud magno opere tendente rege, ne alter hospitum exclusus mensa videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas, haud abnuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 275:1)
rapto poculo argenteo ex oppidani domo Plemini miles fugiens sequentibus quorum erat, obvius forte Sergio et Matieno tribunis militum fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 125:1)
cui cum iussu tribunorum ademptum poculum esset, iurgium inde et clamor, pugna postremo orta inter Plemini milites tribunorumque, ut suis quisque opportunus advenerat, multitudine simul ac tumultu crescente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 126:1)
Ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu fidum e servis vocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae venenum erat, et mixtum in poculo ferre ad
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 196:1)
non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato inpavide hausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 201:1)
nostrorum ipsi vulnerum si vultis obliviscamur, caedes direptionesque bonorum Messenae in media Peloponneso factas, et hospitem Cyparissiae Charitelen contra ius omne ac fas inter epulas prope ipsas occisum, et Aratum patrem filiumque Sicyonios, cum senem infelicem parentem etiam appellare solitus esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 268:1)
quanto res et tempus patiebatur apparatu celebratae eius diei epulae sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 575:1)
senatum eo die forte in Capitolio cenantem consurrexisse et petisse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 728:1)
psaltriae sambucistriaeque et convivalia alia ludorum oblectamenta addita epulis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 69:1)
epulae quoque ipsae et cura et sumptu maiore apparari coeptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 69:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION