라틴어 문장 검색

Sed ubi lectio fortior erexit animum et aculeos subdiderunt exempla nobilia, prosilire libet in forum, commodare alteri vocem, alteri operam, etiam si nihil profuturam, tamen conaturam prodesse, alicuius coercere in foro superbiam male secundis rebus elati.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 13:1)
Quae omnia graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium perfugerunt, ad secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia erectus agendique cupidus et natura inquies, parum scilicet in se solaciorum habens ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 28:1)
quid enim prohibet nos beatam vitam dicere liberum animum et erectum et interritum ac stabilem, extra metum, extra cupiditatem positum, cui unum bonum sit honestas, unum malum turpitudo, cetera vilis turba rerum nec de- trahens quicquam beatae vitae nec adiciens, sine auctu ac detrimento summi boni veniens ac recedens ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 20:2)
Donabit - quid erexistis aures ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 121:1)
iam cadentes oculos ad meum nomen erexit fugientemque animam retinuit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, nepos ex meretrice susceptus.13)
trahes nec ullus eriget fractos deus.
(세네카, Hercules Furens 4:11)
et tu, secundo maria qui sceptro regis, imas pete undas, quisquis ex alto aspicit terrena, facie pollui metuens nova, aciem reflectat oraque in caelum erigat portenta fugiens:
(세네카, Hercules Furens 9:3)
perimes maritum, cuius extremus dies primusque laudes novit et caelo tenus erecta terras fama suppositas habet?
(세네카, Hercules Oetaeus 5:27)
Vagus per artus errat excussos tremor, erectus horret crinis, impulsis adhuc stat terror animis et cor attonitum salit pavidumque trepidis palpitat venis iecur, ut fractus austro pontus etiamnum tumet, quamvis quiescat languidis ventis dies, ita mens adhuc vexatur excusso metu.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:1)
rumpitur caecum chaos iterque populis Ditis ad superos datur' subsedit omnis silva et erexit comas, duxere rimas robora et totum nemus concussit horror, terra se retro dedit gemuitque penitus:
(세네카, 오이디푸스 7:31)
supra Chaonias celsior arbores erexit caeruleum caput, cum maiore sui parte recumberet;
(세네카, 오이디푸스 9:5)
caerulea taurus colla sublimis gerens erexit altam fronte viridanti iubam;
(세네카, 파이드라 15:17)
fumoque similes campus in caelum erigat
(세네카, Phoenissae 403:1)
erecta summos turba libravit pedes.
(세네카, Troades 1112:1)
erecta medium vallis includens locum crescit theatri more.
(세네카, Troades 1156:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION