라틴어 문장 검색

Formam optat modico pueris, maiore puellis murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater usque ad delicias votorum.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X115)
rara est adeo concordia formae atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos, praeterea castum ingenium vultumque modesto sanguine ferventem tribuat natura benigna larga manu (quid enim puero conferre potest plus custode et cum natura potentior omni?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X122)
"sed casto quid forma nocet?"
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X130)
Cui mox Iulius Proculus fidem fecit, visum a se Romulum adfirmans augustiore forma quam fuisset;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 26:1)
Proelii vero forma mirabilis, cum illas celeris volucrisque hostium navis hae graves tardaeque conprehenderent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 10:1)
sed quia vulgo Philippus ex similitudine Philippi Persae filii vocabatur,regiam formam, regium nomen, animum quoque regis implevit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM TERTIUM 3:3)
Gracchus accendit, genere, forma, eloquentia facile princeps.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO TIBERI GRACCHI 1:2)
Aderat puellae forma, quae duplicaretur ex illo, quod talis passa videbatur iniuriam, etodium ipsius regis, qui Pompei caedem partium fato, non Caesari dederat, haud dubie idem in ipsum ausurus, si
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 56:2)
denique materies si rerum nulla fuisset nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur, numquam Tyndaridis forma conflatus amore ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens clara accendisset saevi certamina belli nec clam durateus Troiianis Pergama partu inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:21)
non quo multa parum simili sint praedita forma, sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:2)
quare etiam atque etiam simili ratione necessest, natura quoniam constant neque facta manu sunt unius ad certam formam primordia rerum, dissimili inter se quaedam volitare figura.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:16)
neu simili penetrare putes primordia forma in nares hominum, cum taetra cadavera torrent, et cum scena croco Cilici perfusa recens est araque Panchaeos exhalat propter odores;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:6)
ergo formarum novitatem corporis augmen subsequitur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:7)
quare non est ut credere possis esse infinitis distantia semina formis, ne quaedam cogas inmani maximitate esse, supra quod iam docui non posse probari.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:8)
etenim distantia cum sit formarum finita, necesse est quae similes sint esse infinitas aut summam materiai finitam constare, id quod non esse probavi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION