라틴어 문장 검색

Sic ex tribus sententiis duae factae, tenuitque ex duabus altera tertia expulsa, quae, cum ambas superare non posset, elegit ab utra vinceretur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 26:1)
subruit montes, et decidentium mole pluribus locis clausus, dum amissum iter quaerit, impulit tecta ac se super ruinas eiecit atque extulit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 3:2)
Eadem lege sancitur, quibus de causis e senatu a censoribus eiciantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 114 1:1)
Inde me quidam ex censoribus consulendum putaverunt, an eicere deberent eum qui esset alterius civitatis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 114 2:1)
Ego quia lex sicut ascribi civem alienum vetabat, ita eici e senatu ob hanc causam non iubebat, praeterea, quod affirmabatur mihi in omni civitate plurimos esse buleutas ex aliis civitatibus, futurumque ut multi homines multaeque civitates concuterentur ea parte legis, quae iam pridem consensu quodam exolevisset, necessarium existimavi consulere te, quid servandum putares.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 114 3:1)
deque tot expulsis sum miles in exule solus :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 86)
qui tamen eiecta si forte tenebitur unda, Caelius accipiet pulverulentus equos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권344)
spem metus expulerat, cum Menti vota senatus suscipit, et melior protinus illa venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권158)
Intonat et dextra libratum fulmen ab aure misit in aurigam pariterque animaque rotisque expulit et saevis compescuit ignibus ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:3)
avis illa quidem, sed conscia culpae conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem celat et a cunctis expellitur aethere toto."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:37)
Dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci litora iussa petunt, ubi magni filia regis ludere virginibus Tyriis comitata solebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 68:1)
vimque minis addit manibusque expellere temptat cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 65:3)
Expulit hanc sanguis, seque eiaculatus in altum emicat et longe terebrata prosilit aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:18)
Aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, artificem mediis inmittam Terea flammis, aut linguam, aut oculos et quae tibi membra pudorem abstulerunt, ferro rapiam, aut per vulnera mille sontem animam expellam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:14)
At quacumque cavis spumas eiecit aenis ignis et in terram guttae cecidere calentes, vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION